The Lombard's Commentary on Isaias and Other Fragments
by Beryl Smalley, George Lacombe in The New Scholasticism, Vol. 5, No. 2 · April–June 1931
p. 161
Partribus approbata, et commendata in sancta Ecclesia recipiuntur.
Et quare tot? Quia in quaternario numero trinitas et unitas intelligitur; in ternario personarum trinitatem, in unitate addita cum ternario, divine substantie unitatem intelligimus; vel quia in orbem terre predicatur, qui in quatuor partes diffunditur; vel quia IIII principalia vicia in ipso extirpantur, scilicet imprudentia, iniusticia, debilitas, intemperancia; et IIII principales virtutes informantur, scilicet prudentia, iusticia, fortitudo, temperancia.
Que materia, videamus. Dicunt quidam quod hec IIII , scilicet precepta, mandata, testimonia, exempla. Precepta, ut prohibitio a malo, unde Propheta: "Declina a malo"; et Ysaias: "Quiescite agere perverse". Mandata, exhortacio ad bonum, unde idem Propheta: "Et fac bonum"; et Ysaias: "Et discite benefacere." Testimonia, ut sanctorum auctoritates que divinam paginam scribentibus necessarie sunt, ut illud: "Egredietur virga de radice Iesse", et "Ecce virgo concipiet et pariet filium" etc. Exempla, ut imitatio alicuius in dictis vel in factis, unde Dominus: "Estote imitatores mei, sicut filii karissimi, et ambulate in dilectione mea"; et alibi: "Estote misericordes sicut et Pater vester celestis misericors est." Alii dicunt IIII proprietates, que in Christo sunt, eorum materiam esse, qui de Christo agunt, scilicet humanitas, divinitas, regia potestas, et sacerdotium.
De omnibus hiis, vel de aliqua istarum proprietatum, aut de talibus que ipsi conveniant divina Scriptura agit, et maxime IIII Evangeliste: qui ideo in similitudinem IIII animalium depinguntur. De istis proprietatibus agunt, unusquisque de omnibus, vel de aliqua istarum proprie. Matheus principaliter agit de humanitate, Iohannes de divinitate, Marcus de regia potestate, Luchas de sacerdotio. In hiis IIII proprietatibus habemus VII dona Spiritus Sancti: Donum sapientie in nativitate Christi habemus, quia ipse qui est sapientia Patris, ante