De Differentia Rhetoricae, Ethicae et Politicae

by Gerardo Bruni in The New Scholasticism, Vol. 6, No. 1 · January–March 1932

p. 8

communia descendit ad specialia, ut ad geometrica, [dicitur esse] sophisticus geometricus, quia non arguit ex propriis gemetrie. Sic rethor, cuius est scire quedam communia, si per illa communia descendat ad specialia, ut ad politica, dicetur esse sophisticus politicus, quia non arguit ex propriis politice.

* * *

Viso quomodo differt rethorica a politica et ethica, restat videre quomodo politica et ethica differant inter se. Possumus autem inter eas, quantum ad presens, triplicem differentiam assignare.

Primo est quia ethica magis est de hiis que spectant ad regimen unius, unde et communiter monastica appellatur. Politica vero est magis de hiis que spectant ad regimen totius civitatis, et inde est quod politica quasi architectonica est respectu ethice, quia semper bonum gentis divinius est quam bonum unius, ut dicitur primo Ethicorum.

Secunda differentia est quia ethica magis determinat ut simus boni amore honesti. Sed in libro Politicorum determinari magis habet ut simus boni timore pene, nam eiusdem ad seipsum non est coactivum dominium. In regimine quo quis

Words lacking only in the MS of Wolfenbuettel. All texts are here doubtful; I reconstruct according to the ed. 1525.

R. ergo.

Notwithstanding what is here affirmed, Aegidius writes in his De regimine principum that rhetoris vero et politici non est demonstrare sed persuadere (book I, pt. i, ch. i). With these words Aegidius approaches rhetoric to politics as sciences which both aspire to a practical end.

N. and ed. differt rethorica ab ethica et a politica.

et possumus.

quantum ad presens lacking in R.

et lacking in N. and ed.

See II. 5-7.

R. Secunda differentia est quia in ethica magis determinatur ut simus boni . . . sed . . . declarari habet . . . In M. Secundam differentiam assigno quia in ethica magis determinatur . . . sed in libro politicorum determinari habet . . .

M., N., R. and ed. nam quia.