De Differentia Rhetoricae, Ethicae et Politicae
by Gerardo Bruni in The New Scholasticism, Vol. 6, No. 1 · January–March 1932
p. 9
seipsum regit, non trahitur quis ut fiat bonus timore pene, sed solum amore honesti. Sed in politica, ubi sunt leges coactivam habentes potentiam, trahitur quis ut fiat bonus timore pene. Possumus ergo dicere quod tripliciter quis fiat bonus. Primo ex amore honesti; 2. ex monitione paterna; 3. ex timore pene. Primum spectat ad monasticam; secundum ad yconomicam; tertium ad politicam. In monastica enim, sive in ethica, in qua agitur de regimine unius, non inducitur quis ad bonum nisi amore honesti, et non retrahitur a malo nisi ex vilitate vitii. Sed in yconomica, ubi agitur de regimine familiae, trahitur quis ad bonum ex monitione paterna. Et quia aliqui sunt ita perversi, quos nec amor honesti, nec paterna monitio ad bonum trahit, ideo praeter yconomicam et ethicam, oportuit dare politicam, per cuius leges, timore pene, inducerentur ad bonum illi qui sunt habentes perversam animam. Hoc est ergo quod videtur velle Philosophus 4 Ethicorum, quod paterna quidem disciplina non habet forte [aliquid] coactivum, neque utique que unius viri. Lex autem, ut subdit, coactivam habet potentiam. Regimen ergo unius viri, quod spectat ad ethicam, et preceptio vel monitio paterna, que spectat ad yconomicam, non sufficienter inducunt homines ad bonum,
N. and ed. ubi leges coactivam habent potentiam.
M. etiam timore.
N. and ed. quod tripliciter inducitur quis ut sit bonus.
R. et 3.
See Aegidius in De regimine principum, Book I, pt. i, ch. 2.
non lacking in M.
N. and ed. aliquis.
M. ad hoc bonum.
R. nisi ad ex [!]
ad bonum lacking in N. and ed.
M., N., R. and ed. ethicam et yconomicam.
R. qui ait quod paterna quidem preceptio non habet forte aliquid coactivum.
N., R. and ed. preceptio.
aliquid lacking in W.
M., N., R. and ed. aliquos.