Vingt-deux questions inédites d'Albert le Grand dans un manuscrit à l'usage de S. Thomas d'Aquin

by F. M. Henquinet in The New Scholasticism, Vol. 9, No. 4 · October–December 1935

p. 320

non ponuntur a Philosophis nisi raro, sed a Sanctis tractantur:

V f. 37cd. Questio est de synderesi, et queritur utrum sit potentia vel habitus . . . Et videtur quod sit potentia . . . Augustinus . . . Ad idem . . . Ad idem . . . Preterea . . . Contra . . . Ad idem . . . Sed dicebat . . . Sed contra . . . Ad idem . . . Ad idem . . . Ad idem . . . Item, videtur quod sit superior ratio, quia . . . Item, videtur quod sit conscientia, quia . . . Contra . . .

Solutio. Dicimus quod sinderesis est potentia rationalis anime et concedimus rationes ad hoc inductas.

Potentiarum autem que sunt in natura habente cognitionem, quedam sunt / 37d / apprehensive, quedam motive. Et dicimus communiter 'motivas' non solum eas que movent animal secundum processivum motum, sed ex quibus etiam movetur appetitus ad prosecutionem et fugam.

Earum autem que sic sunt motive, quedam sunt universaliter moventes, quedam particulariter. Que vero motive sunt universaliter, quedam vere sunt motive quia earum est motus, quedam vero determinant (decernunt?) quasi motum. Sed decernere motum est dupliciter: aut secundum rationem boni non consideratam in particulari, sed penitus separatam (V superatam) ab appendiciis materie, et sic est movens intellectus practicus; decernit motum considerando rationem boni in particulari coniuncto appendiciis licet absente materia, et sic est fantasia, que multotiens errat quia particularia considerat.

Sed potentie motive quarum est motus sunt duobus modis. Aut enim sunt imperate sicut virtutes affixe musculis et nervis; aut sunt imperantes sicut appetitive, licet iste sint duobus modis: aut enim moventur ratione boni, abstrahentes a materia universali et sic est voluntas vel a ratione boni coniuncta materie et sic est irascibilis et concupiscibilis secundum quod moventur a certabili (certibili V) vel delectabili; et hee non sunt vires rationalis anime, sed sensibilis. Quanto enim [aliquid]

Summa de homine, Borgnet t. 35, 565: voir plus loin le schème sur les puissances motrices de l'âme.

On a parfois opposé ad idem à item. C'est un tort, ad idem est l'opposé non de item, mais de ad oppositum. C'est pourquoi aussi la formule ad oppositum doit être considérée tout d'abord comme une trace de discussion scolaire, tout comme ad idem; ensuite d'autres critères internes nous diront si vraiment ce sont là deux formules caractéristiques. Ces réflexions sont appuyées sur une étude des questions inédites d'Alexandre de Halès, de Richard Rufus et d'Albert le Grand.