Vingt-deux questions inédites d'Albert le Grand dans un manuscrit à l'usage de S. Thomas d'Aquin
by F. M. Henquinet in The New Scholasticism, Vol. 9, No. 4 · October–December 1935
p. 321
magis spirituale est, minus dividitur; unde voluntas rationis non dividitur hoc modo sicut appetitus sensibilis, quia est in subiecto spirituali et obiectum eius spirituale est quod non movet ad irascendum sed concupiscendum.
Iste ergo potentie dicuntur universaliter moventes, quia sunt accepte secundum universales rationes movendi; et quia naturalis non habet considerare ea que spiritualiter ordinant motum, ideo ulterius non dividit eas, sed hoc est theologi qui considerat ea que spiritualiter ordinant in motu, species autem que ulterius (1. id est penes que ulterius) accipit alias speciales potentias motivas.
Quod enim ordinat motum vel est finis motus et secundum hoc sumuntur potentie ymaginis per quas anima fertur in Deum vel actu vel potentia; aut est regulans (V regularis) ad finem, et hoc est duobus modis. Aut enim regulatur aliquis ad finem universalibus quibusdam principiis, et sic est sinderesis que habet apud se universalia iuris, circa que non est error, sicut est intellectus principiorum in speculativis; aut regulatur particularibus regulis determinatis ad speciale opus. Et iste regule vel sunt accepte a prima rectitudine et sic est superior ratio que inheret contemplandis in communibus? (1. superioribus pro in c.) aut (1. ut) accipiat rationes proprias regentes in opere; vel sunt accepte a rebus inferioribus que habent rectitudinem exemplatam a rectitudine prima et penes has est ratio inferior.
Sic igitur dicimus quod synderesis est quedam potentia motiva per habitum universalium iuris et habet aliquid de cognitione et aliquid de appetitu, sed plus se tenet ex parte cognitivarum. Intellectus enim practicus magis repugnat malo cum sit semper rectus, sicut dicit Philosophus, quam voluntas que potest esse recta et non recta. . . .
Ad VIIIm [dicendum] quod diversimode inherent in communibus rationibus et eternis potentie ymaginis et sinderesis et ratio superior. Potentie enim ymaginis inherent eternis tanquam fini, non accipientes ab eis rationes operum; sed sinderesis accipit universales rationes operandorum; ratio vero superior proprias rationes; et ideo sinderesis et superior ratio non sunt eadem vis anime.
Ad VIIIIm dicendum quod conscientia potest dici dupliciter (deletum) tripliciter: uno modo quasi secreta scientia et sic quelibet interior in universalibus principiis rationis operis sibi innatis, id est cum natura inditis, et hoc modo sinderesis potest dici conscientia; tertio modo proprie dicitur conscientia, quam dicimus aggravare peccatum, et hec non est sinderesis, nec est aliqua alia potentia vel habitus, sed actus. Quod enim non est actus sed potentia vel habitus, non potest aggravare pecca-