Thomas le Cistercien
by G. Théry in The New Scholasticism, Vol. 11, No. 2 · April–June 1937
p. 106
à ce commentaire que pense Stetzing. Qu'on lise pour s'en assurer le texte du moine cistercien et du moine victorin.
Thomas de Vaucelles, ici, Jean Algrin, écrit en effet, en commentant le Cantique ch. VI, v. 9:
Quae est ista quae procedit quasi aurora consurgens, pulchra ut luna, electa ut sol, terribilis ut castrorum acies ordinata?
Card) Utramque generationem Christi, scilicet et beatae Virginis uno verbo conclusit Dominus dum per auroram significavit beatam Virginem, quae de tenebris Synagogae exorta Christum peperit verum solem. Haec est aurora de qua angelus ad Jacob in Gen.: "Dimitte me, jam enim aurora ascendit" siquidem per Jacob luctantem cum angelo sancti patres designantur, qui luctantes cum Domino precibus et lacrymis extorquere et obtinere a Domino incarnationem Filii sui, tali instantia velut quadam victoria nitebantur, sed eorum coetui respondetur a Domino: "Dimitte me; jam enim ascendit aurora"; ac si diceretur: Cesset autem jam instantia vestri luctaminis, quia jam ascendit aurora, jam lux nascitur, videlicet beata Virgo, quae vobis pariet Solem. Ipsa enim igitur beata Virgo, quasi aurora in nativitate refulsit. Processit autem ut aurora fieret luna, de qua dicit Ecclesiast.: "Luna in omnibus in tempore suo ostensio temporis et signum aevi." Nam beata Virgo, in omnibus nationibus, tempore suae apparitionis, ostensio est illius temporis de quo ad Galatas: "Cum igitur venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum natum ex Virgine" et ipsa est signum aevi, insigniens omnem aeratem praeteritam et futuram et bene de ipsa subditur: "A luna signum Dei fecisti," nam ab ipsa oritur omnis nostra festivitas. Et sequitur: "Luminare quod minuitur in consummatione"; crescit autem mirabiliter in consummatione, quod de luna materiali nequaquam intelligi potest, quae non ante minuitur et postea crecit, sedve converso nec minuitur in consummatione, sua post consummationem; igitur hic ordo verborum beatam Virginem exprimit proprie. Nam ipsa cum audisset tantam promissam magnitudinem, quod foret mater Dei, sese minuit usque ad ancillam, et in hac minuitione concepit, et facta est luna plena. Ipsa quoque electa est ut sol, quia, sicut sol, id est Christus electus est ex millibus hominum, sic beata Virgo electa est ex millibus mulierum. Nam sicut de Christo dictum est: "Sicut malus inter ligna silvarum, sic dilectus meus inter filios." Ita de beata Virgine dicitur: "Sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias." (P. L., t. 206, col. 655-656.)