Thomas le Cistercien
by G. Théry in The New Scholasticism, Vol. 11, No. 2 · April–June 1937
p. 107
C'est bien à ce commentaire que Stetzing fait allusion. Thomas de Saint-Victor, abbé de Verceil, dans son premier commentaire du Cantique, édité par Pez, Thesaurus anecdotorum novissimus, t. II, 1721, ne développe pas du tout les mêmes considérations:
Quae est ista, quae progreditur quasi aurora consurgens, et pulchra est Luna, electa est Sol, terribilis est castrorum acies ordinata? (Ch. VI., v. 9.)
Quod est dicere; quantae excellentiae est haec anima, quae de statu in statum proficit quasi lux primaria se diffundens, clara ut lumine participans, clarissima ut fontali lumini unitissima admirabilis velut angelorum turma sapientifice adornata!
Hic nempe prudenter annotandum est, nihil aeque inter rationalis animae actiones Angelica admiratione dignum, sicut cum ipsa tenebras suae mortalitatis egrediens per contemplationis excessum per Divinorum spirituum regionem luculenter progreditur, quod utique minime facere potest nisi super eam primo solaris radius oriatur, cujus superbona et superdulci excitatione et advocatione egrediatur, egressa progrediatur, et progrediens ingrediatur in potentias se ducentis. Hinc est, quod ad hoc ipsum per sanctum Isaiam de novo anima confortatur (Is. 60, I. 2): Surge, inquit, illuminare Jerusalem, quia venit lumen tuum, et gloria Domini super te orta est: et, ambulabunt gentes in lumine tuo etc.: quasi aliter sic diceretur: ô anima visioni pacificae mancipata, te contre te eleva amative suscipiens illustrationem Thearchici radii ad te perficiendum venientis et propter hoc gloriose super te orientis: et si hoc egeris naturales tui motus proficient in tui illustratione, et gratuiti (erunt) in tui refulgentia super te emanantes.
Meritò itaque perfectae animae aut supercoelestes subtantiae admirantur de dilecta sponsa, quae progreditur, id est: de profectu in profectus, de statu in statum, de lumine in lumen graditur; et hoc quasi Aurora consurgens, hoc est: velut Divini radii primaria lux se ipsam in animam paulatim diffundens. Non enim simul et semel perfectam illuminationem recipit anima, sed gradatim quemadmodum et per Divinam Theologiam traditur (Prov. 4, 18): Justorum, ait, semita, primo quasi lux splendens, postea procedit, deinde crescit usque ad perfectum diem. Hinc est, quod in praedicta admiratione de triplici luce agitur, scilicet de luce aurorae, Lunae et Solis, quarum prima minor est secunda, et secunda tertiâ. Tunc autem sit anima quasi aurora