Thomas le Cistercien
by G. Théry in The New Scholasticism, Vol. 11, No. 2 · April–June 1937
p. 108
consurgens sive lux splendens, cum jam à tenebrositate omnium materialium est absoluta per illuminationem Divini radii se advocantis et illuminantis, et in se attrahentis. Tunc verò procedit pulchra ut luna, quando majoribus illuminationibus perlustrata creata invisibilia contemplatur. Tunc autem electa ut Sol, quando ad perfectam diem augmentata, quando ipsa fontali lumini unita ab ipso totaliter radiatur, ita ut fiat thronus ejus, id est; alta collocatio in Deum, sicut sol in conspectu Angelorum, et sicut luna perenniter illustrata.
Unde benè ab eis terribilis dicitur quasi ordinata castrorum acies: quia eò amplius est admirabilis, quò Angelicae dispositioni similis. Nam sicut castra ordinatissimè collocantur, et tamen ad regis imperium facilè commoventur: ita nimirum coelestes substantiae licet Hierarchicè sint dispositae, tamen ad supersubstantialis distributionis nutum de majori in majorem cognitionem proficiunt. Eodem modo anima Deiformis quamquam Angelicis illuminationibus sit sapientificè redimita, tamen ad Thearchici radii jussum de lumine ad lumen, de claritate in claritatem, tanquam a Domini spiritu proficiscitur laetabunda, quod valde est admirationis Angelicae excitativum.
Igitur relatis à dèlecto, quae ad sponsae praeconium pertinent, tam in sua quam in coelestium mentium persona, vehementer ipsius sanctimonia delectatus, et spiritualibus delitiis illectus, ejus ingressus initia ait. . . ." (Pez, ibid., col. 640-642.)
Déjà au XV siècle, on confond par conséquent les deux auteurs. Et cette confusion va se perpétuer jusqu'à nos jours.
L'équivoque se trouve aussi dans Pasinus, Codices Manuscripti Bibliothecae Regii Taurinensis Athenaei, Turin, t. II, 1749, p. 234: Codex DCCXXXII d III. 14 (= E. V, 21): "Membranaceus, habens folia 70, saeculi XIV, in quo Thomae Galli Abbatis S. Andreae Vercellensis commentarius in Cantica Canticorum. Plura de Thoma Gallo disserit Rossotus in Syllabo Scriptorum Pedemont. Floruit saeculo XIII et ejus opus Parisiis publici iuris factum est anno 1521, Typis Ascensianis." Voir le nouveau catalogue de F. Cosentini, dans Inventari dei manoscritti delle Biblioteche d'Italia (Opera fondata dal Prof.
Dans le troisième commentaire de Thomas Gallus, dont nous parlons dans notre ouvrage qur l'abbé de Verceil, il n'est pas question non plus des considérations développées par Stetzing.