Discussion: Robert Kilwardby's Commentaries In Priscianum and In Barbarismum Donati

by S. Harrison Thomson in The New Scholasticism, Vol. 12, No. 1 · January–March 1938

p. 56

a way of not appearing on the Continent for some time after composition. Grabmann has stated categorically that this commentary was written during Kilwardby's "Lehrtätigkeit an der Pariser Artistenfakultät." It seems quite likely that such is the case, but I am not aware of the existence of any positive proof. It must, however, be said that the earliest MS of this work I have seen, the Merton MS 272 fragments, could very easily and reasonably, on paleographical grounds, be dated as early as ca. 1250. Such an early date would probably come in Kilwardby's Paris period.

It may be of interest to quote in extenso several sections from Kilwardby's commentary in order to give some idea of his style and treatment. I transcribe from the Chigi MS, with occasional unspecified corrections from Merton 272.

f. 1

Sicut dicit Aristoteles in secundo de anima lingua congruit in duo opera nature, scilicet in gustum et locucionem: in gustum propter esse, in locucionem propter bene esse. Est autem locucio ad bene esse precipue propter scienciam, quia cum sciencia sit de bene esse ipsius anime et pertinens ad secundam perfeccionem sciencia maxime fiat in nobis per locucionem, manifestum est quod locucio spectat ad bene esse. Causa igitur una quare locucio necessaria est et sciencia nobis, sed quia non sufficit nobis habere locucionem ad hoc quod per ipsam fiat in nobis sciencia, sed eciam oportet nos habiles et faciles esse circa ipsam. Abilitas autem et facilitas ab arte est, ideo de locucione sive de sermone necessaria est nobis ars et doctrina. Et hic testatur verbum Tulii dicentis: natura potentem, ars facilem, usus promptum reddit artificem. Hac igitur causa excogitata est sciencia sermocinalis.

Sed quia sermo potest considerari dupliciter, scilicet in quantum est informativus vel in quantum est motivus, et hoc dupliciter, scilicet secundum quod movet intellectum speculativum aut intellectum practicum, hoc est intellectum in quantum non absolvitur a virtute irascibili et concupiscibili quibus inperat vicissim et obedit, ideo sermocinalis sciencia dividitur in tres, in quarum prima est de sermone secundum quod est informativus, scilicet grammatica; secunda secundum quod movet intellectum speculativum et est logica, agit enim logica de modo raciocinandi et diffiniendi, que

Mittelalterliches Geistesleben, I (Munich, 1926), 115 f.