Discussion: Robert Kilwardby's Commentaries In Priscianum and In Barbarismum Donati
by S. Harrison Thomson in The New Scholasticism, Vol. 12, No. 1 · January–March 1938
p. 57
sunt operaciones intellectus speculativi secundum Aristotelem in primo de Anima; tercia est de sermone secundum quod movet intellectum practicum, scilicet rethorica. Non solum enim intendit sermo retor cuius facere cognicione in iudice sed eciam movere ipsum in operacionem ut ad sentenciandum pro parte propria et contra adversam.
De grammatica igitur, cuius pars presencialiter intenditur, queritur quid sit subiectum eius, et videtur quod littera vel sillaba vel diccio vel oracio vel aliquid commune continens hec. Sed quod nulla dictarum quattuor apparet, tum quia de nulla illarum ostenduntur passiones per totam grammaticam, tum quia nulla earum predicatur de omnibus parcialibus subiectis de quibus sunt partes grammatice, sed subiectum commune illius sciencie debet predicari de omnibus parcialibus subiectis illius sciencie. Quod autem nichil commune continens hec sit subiectum sic videtur. Quia si sic, aut vox simpliciter erit subiectum aut vox contracta. Non vox simpliciter quia non de omni voce agitur in grammatica. Si vox contracta ergo aut litterata aut illiterata. Non vox illiterata sicut patet. Si vox litterata aut simpliciter aut contracta; si simpliciter vox litterata, ergo debet grammatica tractare de omni voce litterata, eciam de non significativa. . . .
f. 10
. . . Solet autem queri utrum per modum resolucionis tradatur vel invencionis, et puto quod per modum resolucionis sive iudicii, docet enim ex quibus et qualibus et quomodo se habentibus fit ostensio congrua et quamvis ex sua doctrina possit elici eorundem invencio. Non tamen per modum invencionis tradita est hec doctrina.
Quoniam in ante expositis libris etc. Liber iste dividitur in proemium et tractatum, quod incipit ibi quod quemadmodum littere, et patet ordo et sufficiencia per hoc quod proemium tradit cognicionem in universali de agendis et est ad removendum ignoranciam negacionis, ut dicitur. Tractatus autem tradit cognicionem de eisdem in speciali et est ad removendum ignoranciam disposicionis et in hiis duobus sufficienter habetur sciencia. Proemium dividitur in duo, quia primo dat intencionem quomodo procedendum circa ipsam, secundo resumit eam et addit ei finem vel utilitatem cum dicit in superioribus 'igitur.' Dat igitur intencionem dicens quod hic de- (f. 1 ) terminandum est de ordinacione parcium oracionis quam