Le Maître Cistercien Nicolas de Vaux-cernay et son Quodlibet

by Etienne Axters in The New Scholasticism, Vol. 12, No. 3 · July–September 1938

p. 250

Qu'on en juge par les questions qui y furent posées au cours de la dispute de 1324.

Fol. 155va-vb: Secundum quod scribitur in principio de ortu scientiarum omne quod est aut est substantia aut accidens aut creator substantie et accidentis. Creator autem potest dupliciter considerari, scilicet vel sub ratione principii vel termini. Primo modo dupliciter vel quantum ad rationem cause efficientis vel formalis. Si primo modo consideretur, sic fuerint due questiones secundum quod potentia eius est ad unum comparata vel ad plura. Primo modo est hoc, an deus idem numero quod creatum est possit creare. Secundo modo est hoc, an Deus immediate possit producere contraria. Si autem consideretur creator sub ratione principii et cause formalis hoc est dupliciter, aut prout est pura cognoscendi ratio et sic est ydea per quam Deus res cognoscit et sic fuit ista questio, an in Deo sint infinite ydee actu aut prout ad rationem cognoscendi implicatur ordinatio rei ad finem et sic fuit hec questio, an Deus ab eterno omnes predestinavit. Si autem consideretur Creator in ratione termini, hoc potest intelligi dupliciter, vel in ratione termini, scilicet finis, vel in ratione obiecti terminantis actum cognoscendi intellectus gloriosi et sic fuit una, scilicet an una persona sine alia possit videri ab intellectu glorioso et sic patet quod de Creatore sunt quinque questiones quarum secundum ordinem prima est an . . .

Suivent alors les différentes questions. Elles sont au nombre de vingt-deux. L'introduction que nous venons de reproduire ne fait toutefois allusion qu'aux cinq premières questions que voici:

Fol. 155vb: Prima est an Deus idem numero quod creatum est possit creare et videtur quod non, quia si non potest hoc vel est impedimentum ex parte rei vel ex parte agentis, et si ex parte agentis hoc erit ex parte potencie vel voluntatis . . .

Fol. 155vb-156ra: Questio secunda an Deus immediate possit contraria producere, et videtur quod non. Nam est productio intrinseca sicut est personarum et extrinseca sicut est creaturarum; sed una vi non potest producere personas plures nec una vi creaturas plures, sed voluntas est una vis . . .

Fol. 156ra: Tertia questio est an infinite ydee sint in Deo actu et videtur quod non. Ydee sunt rationes rerum cognoscendarum vel fiendarum. Sed omnis res aut est preterita aut presens aut futura. Sed nulle istarum sunt infinite, ergo nec ydee . . .