Le Maître Cistercien Nicolas de Vaux-cernay et son Quodlibet

by Etienne Axters in The New Scholasticism, Vol. 12, No. 3 · July–September 1938

p. 251

Fol. 156ra-rb: An omnes sint predestinati ab eterno et videtur quod sic. Omnes sunt in principio equales in culpa. Deus igitur equaliter se habebit ad omnes vel erit acceptor personarum . . .

Fol. 156rb-va: Questio, queritur an intellectus beatus possit videre unam personam sine alia et videtur quod sic. Minor est intellectus beati ad obiectum divinum quam nature humane ad divinum suppositum. Sed natura humana potest uniri supposito divino sine visione ad alterum suppositum. Ergo etc. . . .

Fol. 156va-vb: An intellectus agens ut agens influat aliquid in passum et videtur quod non, quia si influit aut illud est substantia et sic substantia agentis . . .

Fol. 156vb-157rb: An intellectus agens intelligat et videtur quod sic secundum Philosophum tertio de Anima, qui dicit quod agens nobilius est patiente. Sed intellectus possibilis qui est paciens potest intelligere. Ergo multo forcius agens . . .

Fol. 157rb: Secunda questio est de secunda potentia, scilicet affectiva et quantum ad presens sunt due questiones. Prima est in comparatione ad obiectum, secunda vero attenditur quantum ad actus dominum. Prima questio est an voluntas sit potentia passiva. Videtur quod sic. Omnis potentia mota ab obiecto est passiva; voluntas est que movetur ab obiecto, scilicet a bono . . .

Fol. 157rb: Prima fuit an Filius antequam incarnaretur posset consecrare corpus Christi et videtur quod sic, quia ipse est omnipotens, ideo posset. Sed contra, Deus non potest mentiri . . .

Fol. 157rb-va: Secunda questio in quantum homo, scilicet an Christus non fuisset mortuus si non fuisset occisus. Videtur quod non. Dicit Augustinus in libro De Doctrina christiana, primo, quod immortalitas . . .

Fol. 157va: An voluntas possit moveri ad contrarium eius quod dictat sibi tunc ratio. Videtur quod non, quia dicit Philosophus tertio De Anima quod nihil movet appetitum nisi bonum vel apparens bonum . . .

Fol. 157va-vb: Questio 12. An monachus qui tenetur ad Dei servicium stans cum aliis in choro ad decantandum laudes divinas non habens impedimentum peccat mortaliter si non cum aliis cantet et videtur quod sic, quia qui non reddit quod debet peccat mortaliter . . .

Fol. 157vb: Questio 13, utrum scilicet unus homo melius intelligat rem unam et eandem quam alius. Videtur quod non. Augustinus Libro octoginta trium questionum, questione 31 dicit: "Qui intelligit rem alio modo quam sic non intelligit . . .

Le manuscrit dit "questio 13," mais c'est là manifestement une faute de copiste.