The First Sentence Commentary of Early Scholasticism

by Artur Landgraf in The New Scholasticism, Vol. 13, No. 2 · April–June 1939

p. 102

Beginning:

“[C]upientes aliquid” etc. Magister huic operi premitit prohemium, in quo ponit tres causas dehortantes, ne aggrediatur hoc opus, que sunt tenuitas scientie, arduitas sive difficultas operis sive materie et detractio invidorum, quibus componit tres causas exhortantes ad perficiendum hoc opus, que sunt exemplum paupercule vidue, spes retributionis eterne et instans petitio sociorum; et iste cause alias vincant. Et hoc est “cupientes aliquid de penuria nostra ac tenuitate.” Ecce prima causa dehortans. Et licet magister peritus esset, tamen ex humilitate fontem scientie sue tenuitatem vocat.

As early as fol. 85 this gloss breaks off in the interpretation of 1 dist. 12.

End:

Et “Spiritus Sanctus proprie et vere.” Sed nonne vere procedit a Filio. Utique, secundum quod vere respicit et asserit veritatem dicti. Sed hic ponitur vere pro principaliter. Potest tamen dici, quod Spiritus Sanctus dicitur procedere a Patre proprie, id est appropriate, quia Scriptura hoc attribuit et appropriat Patri et etiam ipse Filius hoc attribuit Patri dicens: Spiritus, qui a Patre procedit.

The second gloss straightway to claim our attention, that is the third of Cod. Neap. VII C 14, begins on fol. 86, leaving fol. 85v unexplained:

Beginning:

“Veteris—non in iustificando.” Nota: Omnes hostie legales significant passionem Christi. Set ex hoc videtur, quod opera legis non iustificabant. Solutio: Opus operatum, id est passio operate rei non iustificavit. Similiter nec res, que fiebat, set opus operans id est actio eum fide iustificabat. Set quedam legalia peccatum tollunt, set gratiam nullam conferunt, ut circumcisio.

Fol. 92: End of the gloss to book I (to 1 dist. 48):

“Hic distinguitur.” Magister distinguit multiplicem, que simpliciter vera est. Contra: Vade retro, Sathana. In II Regum, ubi David Semei conviciatus est et filii eius voluerunt eum interficere et dixit David: Quid michi et vobis, filii Sarvie [Ms. has Salive], cur efficimini michi hodie ut Sathan.