The First Sentence Commentary of Early Scholasticism
by Artur Landgraf in The New Scholasticism, Vol. 13, No. 2 · April–June 1939
p. 103
Beginning of gloss to book II:
“Verumtamen—Aristoteles” etc. Contra hoc: tria enumerat, sicut supra in precedenti capitulo. Responsio: Plato ponit formam quasi unum principium. Intelligit enim ydeas formas sive subiecta; Aristoteles vero formas intelligit in subiecto, et ideo secundum Aristotelem forma non principium Ade et ideo in numero non est differentia inter Aristotelem et Platonem, sed in modo assignandi principium.
Fol. 95v: End of gloss to book II (to 2 dist. 42):
[Fol. 95]
“Preterea sciendum—De hiis.” Ad genera peccandi referendum [fol. 95v], quod dicitur. Aliquando enim in homine superbia est ex avaritia, aliquando econverso. Et ita non genus peccati, quod quandoque nominatur ex superbia quandoque ex avaritia. Sic et de aliis.
Beginning of gloss to book III:
“Diligenter—Set Filius solus in carne missus est, non [Ms. has in] Spiritus Sanctus,” quia Spiritus Sanctus non univit sibi carnem columbe nec aliter fuit in columba quam in alia re, set ad aliud.
Fol. 99: End of the gloss to book III (to 3 dist. 39 and 40):
“Sancta synodus—vel quia in lege,” vel melius, quia lex non puniebat voluntatem, set opus. In euangelio vero exprimitur voluntatem puniendam.
Beginning of gloss to book IV, together with a prologue, which is well worth quoting completely:
Ut ex hiis, que in principio huius libri dicta sunt, colligitur, omnis doctrina aut est ex rebus aut signis. De rebus in premissis agitur. De signis in hoc quarto. In primo quidem de rebus, quibus fruendum, quasi de digniori ut de cognitione Trinitatis; in secundo de creaturis, scilicet de rebus, que fruuntur et utuntur, de hominibus et angelis, ut sic habeat beata Trinitas, qui in eam proficiant, homines scilicet et angelos. In tertio de lapsu hominis et reparatione per incarnationem Filii Dei, et sic Samaritanus sauciati vulnera curavit. Set quia recidivum patitur genus humanum cotidie per legem peccati, que regnat in membris nostris, cotidiana opus fuit medicina, ut iugiter lapsos cotidiana restauret reparatio. In hoc ergo quarto libro agitur de sacramentis, que ad nos fluxerunt in passione et resurrectione Christi et sic fit plena