The First Sentence Commentary of Early Scholasticism

by Artur Landgraf in The New Scholasticism, Vol. 13, No. 2 · April–June 1939

p. 104

curatio sauciati. Cum ergo in tertio libro agatur de reparatione generis humani universaliter semel facta in morte mediatoris, in hoc quarto de conservatione sanitatis eorum, qui permanent reparati, et reparatione (m) singulorum lapsorum. In prima semel est effusum unguentum super caput et pedes per totum, ut totalis Ecclesia semel sanaretur. In secunda hoc datum est nobis alabastrum unguenti nardi pistici reservatum in pixide Ecclesie, ut, si quis denuo vulneretur, habeat unguentum, quo sanetur. In prima curatione caput nostrum fortissimam gratiam in maxima quantitate sumere voluit et virtus petitionis in omnes partes corporis diffusa omnia membra capitis plenissime curavit, tyriacam bibit et virum originalis peccati in totum corpus generis humani diffusum expiavit. De quo agitur in tertio. Set quia tota massa corrupta fuit et infirmum ex infirmo nasci decuit, unguentum sacramentorum Ecclesie ex passione eius et resurrectione effectum cupientium pro iugi remedio nobis reliquit, ut, si quis ex reliquiis infirmitatis pristine tumor succresceret aut sanies rupta cicatrice in cutem rumperet, per adhibita sacramentorum fomenta liniretur et eiecta sanie cicatrice, que prius orta fuit, sanaretur. De hoc agitur in quarto. Hec sacramenta signa dicuntur. Signant enim et figurant, que in rebus vel gerenda restant vel gesta sunt. Et ita omnis doctrina, ut prelibavimus, aut est de rebus aut de signis.

“Sacramentum est.” Hec descriptio non est convertibilis. Non enim convertitur, quia non quodlibet signum est sacramentum. “Sacre rei.” Contra: ad Romanos ibi: obsecro vos, ut exhibeatis corpus vestrum hostiam sanctam etc. Glosa ibi dicit, quod mactatio animalium in vetere lege signum est, quod homo debitor fuit mortis eterne. Et ita non omne sacramentum veteris legis est signum rei sacre. Responsio: Mactatio animalium plurium rerum fuit signum. Quelibet enim cuiuslibet animalis mactatio significabat mortem Christi [fol. 99v] et ita fuit signum rei sacre.

Fol. 99v: End of gloss to book IV (to 4 dist. 2):

“Hic considerandum.” Magister dicit, quod illi sunt rebaptizandi baptismo Christi, qui non habuerunt spem in baptismo Johannis. Nos dicimus, quod omnes baptizati a Johanne sunt baptizandi baptismo Christi, quia nichil est eis collatum in baptismo Johannis. Quod vero dicit, quod illi sunt rebaptizandi, qui non crediderunt Trinitatem, responsio: Maxime illi secundum opinionem magistri apostoli, qui fuerant discipuli Johannis priusquam Christi et baptizati baptismo Johannis, non