The First Sentence Commentary of Early Scholasticism
by Artur Landgraf in The New Scholasticism, Vol. 13, No. 2 · April–June 1939
p. 121
respiciens ad hoc, quod si est predestinatus, ab eterno fuit predestinatus. Ergo, cum ille sit predestinatus, per reduplicationem hanc intelligit, secundum quod est vera, necessarium istum esse predestinatum. Non dicimus, quod simpliciter falsa est.
5) To 1 dist. 34:
“Non potest facere, nisi quod iustitia sua exigit.” Hec eandem habet sententiam, quam (Ms. has que) prior, et eandem vim. Idem enim est dicere: non potest facere, nisi quod iustum est cum facere, acsi diceret: non potest facere, nisi (erroneously corrected in set) quod iustitia sua exigit, ut faciat. Inutiliter ergo salva pace sua hanc repetit.
6) To 1 dist. 46:
“Iam—sophistice” in ecclesia, qui sophisticie Deo odibiles sunt. “Quod fiunt mala.” Sic opponunt: Verum est, quod mala fiunt et omne verum est a Deo. Et hoc verum: mala fieri est a Deo. Ergo Deus vult hoc verum esse. Et ita vult hoc esse verum mala fieri. Ergo compositionem predicati cum subiecto, et ita vult, quod mala fiant. Simile: Si volo Socratem currere esse verum, volo Socratem currere, et ita, quod Socrates currat.—Magister parvipendit hanc obiectionem, que tamen difficultatem habet, quia, si vult hoc esse verum, videtur, quod velit coherentiam huius predicati cum subiecto.—Responsio ut supra: Deus vult hoc verum esse verum: mala fieri. Set, cum dicitur: vult mala fieri, sic fit sermo de re, et in prima fit sermo de enuntiabili, et ideo non provenit. Si autem velit opponens, quod sic fiat sermo de enuntiabili Deus vult mala fieri, ut sit sensus: vult hoc enuntiabile mala fieri, nichil est dictum.
7) To 2 dist. 4:
“Boni vero.” Hoc falsum est, ut in fine capituli. “Forte.” Et hoc falsum.
8) To 2 dist. 5:
“Hic queri solet.” In hoc capitulo duo queruntur: utrum angeli statim in confirmatione habuerunt premium suum, propter quod serviunt.
Cod. Neap. VII C 14, fol. 90vb.
Ibid., fol. 91va.
Cod. Neap. VII C 14, fol. 92ra.
Ibid., fol. 93ra.