The First Sentence Commentary of Early Scholasticism

by Artur Landgraf in The New Scholasticism, Vol. 13, No. 2 · April–June 1939

p. 122

Quod planum est. Secundo, an per gratiam sibi in confirmatione datam meruerunt statim simul cum datione gratie premium istud. De quo duas ponit opiniones. Nos adheremus prime, magister secunde. Et secundum illam opinionem merentur premium istud per obsequium nobis impensum. Set contra: Ex hoc sequitur, quod vis merendi non consistit penes caritatem, set penes opus, ut, qui melius obsequium prestat hominibus, magis mereatur. Non ergo qui meliorem habet caritatem, [magis] meretur. Angeli ergo, qui Deo assistunt assidue, qui sunt sedes divinitatis et nobis non obsecuntur, minus premiantur. Item ex hoc sequitur, quod primus motus non est meritorius, quia opus tantum meritorium est. Item, cum minor angelus possit nobis ministrare, quando maior non ministrat, potest accidere, quod minor magis meretur quam maior, et ita magis premiabitur. "Beati fuerint," id est habent premium. Ideo dicimus, quod simul merentur et premiantur et per gratiam eis collatam simul merentur premium, quod habet, scilicet fruendo vitam eternam, sicut miles meretur castrum, quod habet.

9) To 3 dist. 2:

"Communem speciem." Huic fortissime innituntur sequentes magistri, qui tamen iam recesserunt ab aula. Nemo enim est, qui non audeat confiteri, quod hoc nomen homo non dicatur proprie de Christo, sicut et de me. Et hoc propter decretalem, que hoc affirmat et contrarium quasi hereticum dampnat.

Dicit ergo magister occasione huius auctoritatis, quod hec species homo non est communis Christo et Petro, id est quod hoc nomen homo non predicatur univoce de illis. Quod (Ms. has que) tamen non est sic intelligendum, set sic: in puris hominibus species est totum esse sui individui. Totum esse hominis est in coniunctione corporis et anime eius, ita quod ex illis duobus surgit tertium differens ab utroque compositum, et hec est natura humana. In Christo autem non est ita. Esse enim Christi est ex coniunctione corporis et anime eius, sicut et in puro homine surgit. Sunt enim in Christo due nature. Set ex illis duabus naturis non est tertia natura, sicut in puro homine est ex corpore et anima una tertia natura ab utraque illarum. Quod autem ad hoc retorqueri debeat auctoritas Jo[hannis] Damasceni diligenti intuenti litteram patebit. Hoc est enim, quod dicit: "Cum unam hominum naturam" etc., id est cum unam omnium hominum attendamus naturam, non hoc

Cod. Neap. VII C 14, fol. 93rb.