The First Sentence Commentary of Early Scholasticism

by Artur Landgraf in The New Scholasticism, Vol. 13, No. 2 · April–June 1939

p. 124

et pro hoc homo inferiori ponitur ibi hoc nomen res. Si adiective, vera, quia tunc pro persona mere supponit.

12) To 3 dist. 7:

“Variatur intelligentia.” Hoc dicit propter eos, qui concedunt hanc: III persone sunt unus Deus, non tamen concedunt conversam eius.

13) To 3 dist. 7:

“Est et aliud.” Hanc opinionem nemo tuetur hodie. Deitas enim non venit in compositionem alicuius. “Alioquin.” Contra: eadem ratione dici potest, quod corpus (Ms. has communis) non est pars Christi hominis, quia aliquando non fuit pars eius corpus.—Responsio: Hec ratio, quam ponit, non multum efficax est. Set ideo sequitur, quid intendit. quia divinitas, sicut nec persona hominis, non venit in compositionem alicuius.

14) dist. 7:

“Secundum quod homo predestinatus.” Composita vera, divisa falsa. “Predestinatus est,” id est predestinatum est, ut, qui futurus fuit filius David secundum carnem, esset Filius Dei. Hoc totum enim predestinatum est, quia hoc est verum ex tempore habitu inventus, id est succeptione habitus, antequam tegatur et celetur divinitas, ut homo habitu, quo induitur. Et ideo dicitur metaphorice, quod habitu inventus ut homo, non, ut magister sompniavit, quod hoc nomen homo non predicat speciem de Christo, set habitum.

15) To 3 dist. 15:

“Si vero queritur.” Sic formatur questio: Christus potest omnia, que Pater, et ideo est eque potens, quia non similiter, si Christus scit omnia, que Pater, est eque sciens Patri. Non est autem eque sciens, quia nescit creare, secundum quod homo scilicet.—Responsio: Hoc verbum potest non construitur nisi cum infinitivo vel accusativo verbali posito loco infinitivi. Hoc verbum autem scit construitur cum triplici: cum infinitivo, cum accusativo significante rem, ut dictio scio cum

Cod. Neap. VII C 14, fol. 96rb.

Ibid., fol. 96rb.

Cod. Neap. VII C 14, fol. 96va.

Ibid., fol. 96va.