The First Sentence Commentary of Early Scholasticism
by Artur Landgraf in The New Scholasticism, Vol. 13, No. 2 · April–June 1939
p. 123
facimus, quia una sit natura corporis et anime in homine, set quia ex coniunctione eorum surgit tertium, quod commune est omnium hominum. Set non sic est in Christo. "Neque enim factus est alius," id est non surgit ex duabus naturis in Christo tertia, quod fit in puris hominibus. "Ex deitate." Prepositio non notat materiam vel causam, set concurrentem comitantiam. "Ydiomata," id est proprietates corporis et anime. "Totus enim totum." Qui priori dicto Jo[hannis] Damasceni innituntur, hac confunduntur auctoritate. Totus enim non assumpsit, quia simplex est, set totus id est non secundum aliquam partem sui, non per figuram, set proprie et plene, id est universalem assumpsit naturam.
10) To 3 dist. 6:
"Erant et alii." Hic ponit magister suam opinionem, que iam exspiravit et hoc auctoritate decretalis epistole Alexandri, que precepit dici, quod est aliquid secundum quod homo.
11) To 3 dist. 7:
"Secundum primam—et homo factus Deus." Hec falsa, ut supra, quia cepit Deus esse quedam substantia rationalis, que ante non fuerat. Hec simpliciter falsa. Set is est sensus: Deus cepit esse quedam substantia, cuius nature prius non fuerat. "Et illa substantia esse Deus." Hec falsa. "Et hoc gratia" etc., compositione intelligatur, id est ex gratia est, quod ille homo est Deus. "Predestinatus," id est predestinatum est, quod homo esset Deus. Hoc enim est verum ex tempore hominem esse Deum. "Deus est aliquid, quod non semper fuit." Hec duplex est: si quod supponitur verbo, falsa est; si apponit, vera est Deus factus est aliquid, quod ipse non erat. Similiter hec duplex: factus est id, quod non erat. Set hec indubitanter falsa est: factus est ille; et hec duplex: Deus factus est aliquid et fuit illud. Si enim hoc relativum illud tenetur substantive, falsa est. Equipollet enim huic: fuit illud istud sic suppositum, quia secundum hoc refert cum qualitate. Si ponitur adiective, vera est, quoniam tunc refert suppositum mere(?). Quod facile est videre, si ponatur loco huius aliquid aliqua res: Christus est aliqua res et fuit illa. Si illa ponitur substantive, equipollet huic illa res. Hec autem est falsa: Christus fuit illa res, quia non fuit homo,
Cod. Neap. VII C 14, fol. 95va.
Ibid., fol. 96rb.