In Umbra Intelligentiae

by A. C. Pegis in The New Scholasticism, Vol. 14, No. 2 · April–June 1940

p. 166

2. Intellectus autem angeli a sua creatione per formas innatas est perfectus respectu totius cognitionis naturalis, ad quam se extendit virtus intellectiva; sicut et materia caelestium corporum totaliter est perfecta vel terminata per formam, ita quod non remanet in potentia ad aliam formam, et propter hoc dicitur in libro de Causis (prop. 10), quod intelligentia est plena formis; non enim esset plena, nisi tota sua potentia per formas illas terminaretur; unde nihil eorum quae naturaliter cognoscere potest, est ei ignotum. Sed intellectus noster participans defective lumen intellectuale, non est completus respectu omnium cognoscibilium quae naturaliter cognoscere potest; sed est perfectibilis; nec posset se de potentia in actum reducere nisi quantum ad aliqua esset ejus cognitio completa per naturam. Unde oportet quod in intellectu nostro sint quaedam quae intellectus noster naturaliter cognoscit, scilicet prima principia, quamvis etiam ipsa cognitio in nobis non determinetur nisi per acceptionem a sensibus. Unde, sicut intellectus noster se habet ad ista principia, sic se habet angelus ad omnia quae naturaliter cognoscit. 3. Ad 12, dicendum quod rationale proprie acceptum est differentia animae, non angeli, sed magis intellectuale, ut Dionysius utitur; quia angelus non cognoscit veritatem per discursum rationis, sed simplici intuitu, quod est proprie intelligere. 4. Ad decimum dicendum, quod circulus quidam in cognitione animae attenditur, secundum quod ratiocinando inquirit existentium veritatem; unde hoc dicit Dionysius ut ostendat in quo animae cognitio deficiat a cognitione angeli. Haec autem circulatio attenditur in hoc quod ratio ex principiis secundum viam inveniendi in conclusiones pervenit, et conclusiones inventas in principia resolvendo examinat secundum viam judicandi. 5. Respondeo dicendum quod, sicut saepius dictum est, angeli illum gradum tenent in substantiis spiritualibus, quem corpora caelestia in substantiis corporeis. Nam et coelestes mentes a Dionysio dicuntur. Est autem haec differentia inter caelestia et terrena corpora, quod corpora terrena per mutationem et motum adipiscuntur suam ultimam perfectionem; corpora vero caelestia statim ex ipsa sua natura suam ultimam perfectionem habent. Sic igitur et inferiores intellectus, scilicet hominum, per quemdam motum et discursum

De Veritate, q. VIII, a. 15, Resp.

De Spiritualibus Creaturis, a. II, ad 12.

De Veritate, q. X, a. 8, ad 10.