In Umbra Intelligentiae
by A. C. Pegis in The New Scholasticism, Vol. 14, No. 2 · April–June 1940
p. 167
intellectualis operationis perfectionem in cognitione veritatis adipiscuntur; dum scilicet ex uno cognito in aliud cognitum procedunt. Si autem statim in ipsa cognitione principii noti inspicerent, quasi notas, omnes conclusiones consequentes, in eis discursus locum non haberet. Et hoc est in angelis; quia statim in illis quae primo naturaliter cognoscunt, inspiciunt omnia quaecumque in eis cognosci possunt. Et ideo dicuntur intellectuales; quia etiam apud nos ea quae statim naturaliter apprehenduntur, intelligi dicuntur, unde intellectus dicitur habitus primorum principiorum. Animae vero humanae, quae veritatis notitiam per quemdam discursum acquirunt, rationales vocantur. Quod quidem contingit ex debilitate intellectualis luminis in eis. Si enim haberent plenitudinem intellectualis luminis, sicut angeli, statim in primo aspectu principiorum totam virtutem eorum comprehenderent, intuendo quidquid ex eis syllogizari posset.
6. Ad secundum dicendum, quod angeli syllogizare possunt tanquam syllogismum cognoscentes; et in causis effectus vident, et in effectibus causas: non tamen ita quod cognitionem veritatis ignotae acquirant syllogizando ex causis in causata, et ex causatis in causas. 7. Sic igitur patet quod ex eodem provenit quod intellectus noster intelligit discurrendo, et componendo, et dividendo; ex hoc scilicet quod non statim in prima apprehensione alicujus primi apprehensi potest inspicere quidquid in eo virtute continetur: quod contingit ex debilitate luminis intellectualis in nobis, sicut dictum est. Unde cum in angelo sit lumen intellectuale perfectum, cum sit "speculum purum et clarissimum," ut dicit Dionysius, relinquitur quod angelus, sicut non intelligit ratiocinando, ita non intelligit componendo et dividendo. Nihilominus tamen compositionem et divisionem enuntiationum intelligit, sicut et ratiocinationem syllogismorum. Intelligit enim composita simpliciter, et mobilia immobiliter, et materialia immaterialiter. 8. Dico igitur, quod scientia quae in nobis invenitur, habet aliquid perfectionis, et aliquid imperfectionis. Ad perfectionem ejus pertinet certitudo ipsius, quia quod scitur, certitudinaliter cognoscitur; sed ad imperfectionem pertinet discursus intellectus a principiis in
Sum. Theol., I, q. 58, a. 3, Resp.—Cp. In II Sent., d. XXXIX, q. 3, a. 1, Resp.
Sum. Theol., ibid., ad 2.
Op. cit., I, q. 58, a. 4, Resp.