In Umbra Intelligentiae
by A. C. Pegis in The New Scholasticism, Vol. 14, No. 2 · April–June 1940
p. 169
inquantum est exemplariter a Deo traductum, per hujusmodi species propria singularium cognitio haberi potest; et ita patet quod secundum gradum naturae intellectualis, est etiam diversus intelligendi modus.
2. Et ideo aliter dicendum est, quod unumquodque recipit influentiam a suo superiori per modum sui esse. Esse autem animae rationali acquiritur quodam modo medio inter formas separatas et materiales. . . . et ideo influentiam a Deo quodam modo medio recipit anima rationalis inter angelos et res materiales. Recipit enim intellectuale lumen hoc modo ut ejus intellectiva cognitio habeat ordinem ad corpus, in quantum a corporeis potentiis accipit, et ad eas respicere habeat in actu considerando; in quo inferior angelis invenitur. Et tamen hoc lumen non est corpori obligatum, ut ejus operatio per organum corporeum impleatur; in quo invenitur superior omni materiali forma, quae non operatur nisi operationem cui communicat materia. 3. In intellectu igitur humano lumen quoddam est quasi qualitas vel forma permanens, scilicet lumen essentiale intellectus agentis, ex quo anima nostra intellectualis dicitur. Sic autem lumen propheticum in propheta esse non potest. Quicumque enim aliqua cognoscit intellectuali lumine, quod est ei effectum quasi connaturale ut forma in eo consistens, oportet quod de eis fixam cognitionem habeat; quod esse non potest, nisi ea inspiciat in principio in quo possunt cognosci . . . 4. Est autem considerandum, quod intellectualis hominum operatio secundum duo perficitur; scilicet secundum lumen intelligibile, et secundum species intelligibiles; ita tamen quod secundum species fit apprehensio rerum; secundum lumen intelligibile perficitur judicium de apprehensis. Inest autem animae humanae naturale lumen intelligibile, quod quidem ordine naturae est infra lumen angelicum . . . 5. . . ab agente non potest aliqua actio progredi ad quam se ejus instrumenta extendere non possunt; sicut ars fabrilis non potest aedificare, quia ad hunc effectum non se extendunt fabrilia instrumenta. Prima autem principia demonstrationis, ut Commentator
In II Sent., d. III, q. 3, a. 3, ad 1.
De Veritate, q. XIX, a. 1, Resp.
Op. cit., q. XII, a. 1, Resp.
De Malo, q. XVI, a. 12, Resp.