In Umbra Intelligentiae
by A. C. Pegis in The New Scholasticism, Vol. 14, No. 2 · April–June 1940
p. 170
dicit, in III de Anima, sunt in nobis quasi instrumenta intellectus agentis, cujus lumine in nobis viget ratio naturalis. Unde ad nullius cognitionem ratio nostra naturalis potest pertingere ad quae se prima principia non extendunt.
6. Ad decimumseptimum dicendum, quod certitudinem scientiae, ut dictum est, habet aliquis a solo Deo, qui nobis lumen rationis indidit, per quod principia cognoscimus, ex quibus oritur scientiae certitudo . . . 7. Ad tertium dicendum, quod intellectu agente non cognoscuntur omnia quasi similitudine sufficiente ad cognoscendum omnia, eo quod non est actus omnium formarum intelligibilium inquantum est haec vel illa forma, sed inquantum solum sunt intelligibilia; sed per intellectum agentem dicuntur cognosci omnia sicut per principium cognitionis activum. 8. Ad quartum dicendum, quod intellectus possibilis et agens est in angelis sicut in nobis sed diversimode: quia intellectus possibilis in nobis, est in potentia respectu specierum acceptarum a rebus per lumen intellectus agentis actu intelligibiles factas; sed in eis est possibilis respectu luminis a Deo in eos procedentis. Similiter etiam lumen intellectus agentis in nobis non sufficit ad distinctam rerum cognitionem habendam, nisi secundum species receptas quas informat, ut lux colores: sed lumen intellectuale in angelis sufficit ad distinctam cognitionem rerum habendam: quia hoc ipsum lumen est ex quo formae intellectuales multiplicantur, quibus intelligentiae plenae dicuntur. Sic ergo intellectus agens ipsorum semper dicitur in actu ex se, quia incessanter ad aliquid actu considerandum lucet in angelis sicut in nobis quantum in ipso est: non tamen oportet quod semper ad unam speciem fiat conversio, ita ut semper unum intelligatur in actu.
What St. Thomas says about light in the first and last of these
De Veritate, q. X, a. 13, Resp.
Op. cit., q. XI, a. 1, ad 17.—Cp. ibid., ad 13.
Op. cit., q. VIII, a. 8, ad 3.
In II Sent., d. III, q. 3, a. 4.—Later on, in the Summa Theologica (I, q. 54, a. 4, Resp.), St. Thomas is going to say that there is no necessity for attributing an agent and a possible intellect to the angel, nisi aequivoce. In the present text of the Sentences, the emphasis is much less strong: sed diversimode. However, from the standpoint of the present problem there is no fundamental difference between the texts.