The Text Tradition of Ockham's Ordinatio
by Philotheus Boehner in The New Scholasticism, Vol. 16, No. 3 · July–September 1942
p. 224
A Quinto quaero:
UTRUM UNIVERSALE UNIVOCUM SIT ALIQUID REALE EXISTENS ALICUBI SUBIECTIVE.
Quod sic: Quia universale primo movet intellectum; sed illud, quod primo movet intellectum, est aliquid reale; ergo etc.
Ad oppositum: Omne reale est singulare; sed universale non est singulare, sicut declaratum est, ergo.
[Ad quaestionem]
B Ad istam quaestionem possent esse diversae opiniones, quarum multas reputo simpliciter falsas, quarum tamen quamlibet anteponerem quam aliquam improbatam in praecedentibus quaestionibus.
[Prima opinio]
Prima opinio posset esse, quod universale est conceptus mentis, et quod ille conceptus est realiter ipsa intellectio, ita quod tunc universale non esset nisi intellectio confusa rei, quae intellectio, quia (ipsa) non plus intelligitur unum singulare quam reliquum, ipsa esset indifferens et communis ad omnia singularia; et ita, secundum quod esset magis confusa et minus confusa, esset magis universale vel minus universale.
Contra istam opinionem potest argui: quia omni intellectione aliquid intelligitur; ergo tali intellectione aliquid intelligitur; et non aliquid singulare extra animam, quia non plus numum quam alterum, nec plus illud, quod non est, quam illud, quod est; igitur vel nihil tale vel quodlibet tale intelligitur illa intellectione: et non quodlibet, (quia tunc infinita intelligerentur illa intellectione) ; ergo nihil.
Praeterea: Hoc secundum omnes vocatur conceptus mentis, quod terminat actum intelligendi; sed talis intellectio non terminat seipsam
A, 1. Quaestio octava. Item circa dictam materiam / praemittit E 2. om.
Ma 3. sicut . . . / om. EO; post seq.: etc. add. EMaO
B, 1. om. Ma 2. F saepe confundit cum "intentio," T correxit hic. 3. posset esse Ma 4. qua FO; pro seq. intelligens O 5. om. FMa 6. et EM 7. Contra . . . / Ista opinio non videtur vera FMa; pro "potest" posset M; post seq.: in add. Ma 8. ergo . . . / om. EMa; seq. "et n." om. Ob 9. quia . . . / om. F; Ob transp. post "nihil" (pro quo: etc. E); pro "intelligerentur" intelliguntur EM; intelligentur T 10. om. E 11. terminatur seipsa Ma