The Text Tradition of Ockham's Ordinatio

by Philotheus Boehner in The New Scholasticism, Vol. 16, No. 3 · July–September 1942

p. 225

primo, quia non est maior ratio, quod una intellectio terminet seipsam quam alia; et ita, cum intellectio Sortis non terminet seipsam primo, ergo nec ista intellectio terminat seipsam primo; ergo conceptus non est ipsa intellectio.

[Secunda opinio]

C Secunda opinio posset esse, quod universale est species aliqua, quae quia aequaliter respicit omne singulare, dicitur universale, et ita est universale in repraesentando et tamen singulare in essendo.

Sed ista opinio videtur esse falsa, quia, sicut alias declarabitur, talis species non est necessaria. Secundo: quia universale ponitur illud, quod intelligitur per abstractionem intellectus; sed illa species non sic intelligitur, quia aut intelligitur in se, et tunc, sicut alias patebit, necessario primo intelligitur intuitive, aut intelligitur in alio, et per consequens, sicut alias patebit, illud aliud erit universale respectu illius; et tunc quaero de illo sicut prius, et ita vel erit processus in infinitum, vel species non erit universalis. Praeterea: Tunc universale non abstrahitur, sed vere generatur, quia esset vera qualitas generata in intellectu.

[Tertia opinio]

D Alia posset esse opinio, quod est aliqua vera res sequens actum intellectus, quae esset similitudo rei, et propter hoc esset universalis, quia aequaliter omnia respiceret.

Sed haec opinio non videtur vera, quia nulla talis est ponenda; quia omne, quod est in intellectu, vel est actus vel passio vel habitus; sed nullum istorum posset poni illa res.

Istae opiniones concordarent in hac conclusione, quod universale esset in se vera res singularis et una numero, respectu tamen rerum extra esset universalis et communis et indifferens ad res singulares et quasi naturalis similitudo illarum rerum, et propter hoc posset supponere pro re extra. Et esset aliquo modo de isto universali sicut de

12. ergo.../nulla E; ergo/om. MaOb; pro "ista" aliqua O

C, 1. potest E 1 . q. / quod quia Ob 2. om. Ma 3. existendo Ma 4. om. Ma 5. sicut ... / om. E (M habet longiorem om.) 6. om. E 7. sicut ... / om. E 8. est E; om. M 9. erunt universales Ma; est ita universalis M 10. T. un. / tale E

D, 1. om. Ob (et post seq. lacuna) 2. et add. E 3. non add. E 4. om. E.