The Text Tradition of Ockham's Ordinatio

by Philotheus Boehner in The New Scholasticism, Vol. 16, No. 3 · July–September 1942

p. 240

ab omni contento sub alio praedicamento; nam tales replicae et multae aliae, quae possent adduci, veritatem habent, quando termini supponunt personaliter, sicut haec est vera: substantia non est qualitas, si termini supponant personaliter, et tamen si subiectum supponat simpliciter et praedicatum personaliter, ipsa est concedenda secundum istam opinionem. Et ita multa talia contra istam opinionem non valent.

Verumtamen ista opinio posset diversimode poni: Uno modo, quod ista qualitas existens subiective in anima esset ipsamet intellectio, et posset ista opinio declarari, et possent argumenta solvi contra eam, sicut alibi declaravit. Aliter posset poni, quod ista qualitas esset aliquid aliud ab intellectione et posterius ipsa intellectione; et tunc posset responderi ad motiva pro opinione illa de fictis in esse obiectivo, sicut tactum est alibi, ubi magis expressi istam opinionem de intentione animae seu conceptu ponendo, quod sit qualitas mentis.

Quamlibet istarum trium opinionum reputo probabilem; sed quae earum sit verior, relinquo iudicio aliorum. Hoc tamen teneo, quod nullum universale, nisi forte sit universale per voluntariam institutionem, est aliquid existens quocumque modo extra animam; sed omne illud, quod est universale praedicabile de pluribus ex natura sua est in mente vel subiective vel obiective, et quod nullum universale est de essentia seu quidditate cuiuscumque substantiae. Et sic de aliis conclusionibus negativis, quas dixi in quaestionibus praecedentibus.)

[Ad argumentum principale]

U(R) Ad argumentum principale dico quod illud, quod movet intellectum primo, non est universale sed singulare, et ideo singulare primo intelligitur primitate generationis, sicut postea patebit.

nota marg. in sequenti folio T 23. regulae Ma (dubium in TMO = rr) 24. possunt Ma 25. supponunt Ma 26. om. Ob 27. om. Ma 28. intentio T 29. inprincipio primi perihermenias O Ibi invenies multa de tribus opinionibus. 30. intentione TOb(?) MaM 31. om. E; intentione TMaM 32. novam Ma 33. tale E 34. negatis E U, 1. primum F 2. illud . . . / om. F 3. om. F