The Text Tradition of Ockham's Ordinatio

by Philotheus Boehner in The New Scholasticism, Vol. 16, No. 3 · July–September 1942

p. 239

[Opinio secunda probabilis Autoris]

T(Q) (Cui non placet ista opinio de talibus fletis in esse obiectivo, potest tenere, quod conceptus et quodlibet universale est aliqua qualitas existens subiective in mente, quae ex natura sua ita est signum rei extra, sicut vox est signum rei ad placitum instituentis. Et tunc potest dici, quod per omnem modum, sicut voces et signa voluntarie instituta quaedam significant res extra proprie et per se, cuiusmodi sunt categorematica, et quaedam sunt quae non significant, sed tantum consignificant cum aliis, cuiusmodi sunt syncategorematica, et quaedam significant uno modo et quaedam alio modo, secundum quod sunt diversa accidentia partium grammaticalium, ita sunt quaedam qualitates existentes in mente subiective, quibus ex natura competunt talia proportionabiliter, qualia competunt vocibus per voluntariam institutionem. Nec videtur hoc magis inconveniens in intellectu posse elicere aliquas qualitates, quae sunt naturaliter signa rerum, quam (quod) bruta animalia et homines aliquos sonos naturaliter emittunt, quibus naturaliter competit aliqua alia significare. Est tamen in hoc differentia, quod bruta et homines tales sonos non emittunt nisi ad significandum aliquas passiones vel aliqua accidentia in ipsis existentia; intellectus autem, quia est maioris virtutis quantum ad hoc, potest elicere qualitates ad quaecumque naturaliter significandum.

Et secundum istam opinionem debet dici, quod quodlibet universale et genus generalissimum est vere res singularis existens res determinati generis, est tamen universalis per praedicationem non pro se sed pro rebus, quas significat. Et ita ordo praedicamentalis substantiae est unum compositum seu aggregatum ex multis qualitatibus naturaliter se habentibus secundum superius et inferius, hoc est, quod unum in illo ordine ex natura sua est plurium signum et aliud paucorum, sicut si fieret talis coordinatio ex vocibus; esset tamen in hoc differentia, quod voces coordinatae secundum superius et inferius non significant illa, quae significant, nisi per voluntariam institutionem, alia autem significant naturaliter et sunt ex natura sua genera et species.

Nec talia argumenta valent contra istam opinionem, quod qualitas non praedicatur de substantia, et unum praedicamentum removetur

T, 1. sequentia usque ad U: Ad argumentum ... om. F 2. est add. T 3. om. EMa; quod add. T 4. illud add. Ma 5. rem EMa 6. om. Ma 7. om. E 8. sua add. E 9. om. E 10. in int. / intellectum O 11. om. TOb 12. om. T 13. competunt Ma 14. quia EMa 15. qui Ma 16. concedi E 17. vera Ob 18. universale Ma 19. realiter Ob 20. est add. TOb 21. ordinatio Ob 22. Ab hinc usque ad U: "Ad argumentum ..."