Documents: The Centiloquium Attributed to Ockham

by Philotheus Boehner, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 1, No. 1 · March–May 1941

p. 66

cum secundum Aristotelem Ethicorum: "Omnis ars et omnis doctrina similiter autem et actus et electio bonum quoddam appetere videantur." Totius igitur universi (quod secundum Aristotelem Meteorologicorum in suis ordinationibus minime potest errare, cum salubri dispositioni felicius favens quasdam conclusiones perfectionis pulcherrimas humani finis qui Deus est, cum ipse sit Alpha et O, omnium principium atque finis, harmonice modulantes dulcius declarabo. Summa siquidem ista partibus patet duabus, prima quarum theologicas, secunda vero conclusiones philosophicas ordine determinato continebit.

Textus prologi editionis: Anima nobis innata eo potius naturaliter appetit cognoscere suum finem, quo prae caeteris appetentibus omnibus corruptibilibus creatis ratione ditata ad imaginem et similitudinem Dei celsius eminentiusque figuratur. Praesertim cum secundum Aristotelem Ethicorum: Omnis ars et omnis doctrina, similiter autem et actus et intellectio bonum quoddam appetere videntur. Hoc autem bonum nobis manifestat divina sapientia per directiones pulcherrimas humani finis qui Deus est, In cuius laudem et gloriam centum conclusiones theologicas ut brevissime et commodissime potero declarabo.

[1 CONCLUSIO]

A Est ergo conclusio prima talis:

DEUS EST.

Istam conclusionem tam theologi quam philosophi unanimiter posuerunt. In Theologia namque tamquam principium primum ab omnibus praesupponitur et aliorum omnium fundamentum firmiter comprobatur. In Philosophia vero secundum plurimos non solum opinatur, verum etiam insuper physice demonstratur, sicut patet per Aristotelem Physicorum, ubi deducit ex principiis naturalibus ad immobile penitus primum movens, quod prima causa et Deus ab omnibus nominatur.

3. ditata, om. et V.

4. Ethic. Nicom. l.c. cap. 1 (1); ed. Didot t. 2, p. 1.

5. om. A.

6. non invenimus ibi locum istum, probabiliter refertur ad De Caelo 1. III, c. 2; ed. Didot t. 2, p. 413; et ad Metaph. 1. XI, c. 10; ed. Didot t. 2, p. 609; fortasse etiam refertur ad Boethium De Consolatione Phil.

7. non A.

8. possunt A.

9. salubre A.

10. felicius A.

11. pulchras et perfectionum ? V.

12. ait ego V.

13. debito V.

A: 1. Est... talis /om. E.

2. omnes add. V.

3. om. A.

4. approbatur A.

5. opinabiliter E.

6. om. A.

7. om. E.

8. 7 V; l.c. cap. 5; ed. Didot t. 2; pp. 350-353.

9. esse A.

10. vocatur E.