Documents: The Centiloquium Attributed to Ockham

by Philotheus Boehner, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 1, No. 1 · March–May 1941

p. 67

Hoc idem patet Metaphysicae, ubi declarat Aristoteles, quod in causis non sit processus in infinitum et per consequendum ad unum primum deviniendum, quod est omnibus summum bonum. Idem etiam clarius deducit Metaphysicae, ubi probat unum esse principem omnium, scilicet substantiam primam et perfectissimam, quam nominant omnes Deum.

B Istam igitur conclusionem tam a theologis quam etiam a philosophis praesuppositam atque datam pro fundamento totius operis primitus pono. Verumtamen de necessitate ponendi, an scilicet demonstrabile sit vel probabile Deum esse, vel per se notum, non videtur omnibus aeque planum. Et ideo circa istam materiam dignum duco aliqualiter disputandum. Praemissa tamen ista protestatione, quod si aliquid dixero in isto libello vel in aliquo alio, quod non est bene dictum, nunc pro tunc revoco in his scriptis.

C Deducit igitur Aristoteles Physicorum primum movens immobile esse medio tali: Omne quod movetur ab alio movetur, et non est processus in infinitum in causis moventibus; igitur est unum primum movens immobile. Prima pars antecedentis, scilicet quod omne quod movetur ab alio movetur, patet: quia aliter sequeretur, quod aliquid posset primo et per se seipsum movere, et tunc idem esset in actu et in potentia respectu eiusdem. Secunda pars antecedentis, scilicet quod non sit processus in infinitum in causis moventibus, patet ex hoc, quod si esset processus in infinitum, nulla esset causa media, quia ubi non est ultimum, ibi non est medium. Et ista demonstratio videtur esse a posteriori, quia ab effectu sumit originem, scilicet a motu.

11. om. E.

12. l.c. cap. 2 (2,3); ed. Didot t. 2, p. 480.

13. quod est.../om V.

14. om. E.

15. lib. XI, cap. 6-10; ed. Didot t. 2, pp. 603-611

16. declarat Aristoteles /A.

17. principium E.

B: 1. de V. 2. om. EV; "a" om. V. 3. om. E. 4. om. A. 5. boc. V. 6. sit E. 7. et nunc add. V. 8. buiusmodi E.

C: 1. l.c. c. 5 (2) ed. cit. p. 350

2. principium add. A.

3. om. E.

4. om. A.

5. quia.../om. V.

6. om. A.

7. Et add. V.

8. in c. mov. /etc. A.

9. quia V.

10. babuit E.

11. id est A.