Documents: The Centiloquium Attributed to Ockham

by Philotheus Boehner, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 1, No. 1 · March–May 1941

p. 69

pediendum, ne praedicta propositio, scilicet: omne quod movetur ab alio movetur, sit principium demonstrativum.

Aliae vero rationes Aristotelis, quibus nititur hoc idem probare, quamvis sint multum probabiles, non omnibus videntur demonstrativae.

Secundo instari potest contra aliam propositionem assumtam, scilicet quod non sit processus in infinitum in moventibus, quia clarum est, quod oporteret necessario ponere in aliquibus causis moventibus processum in infinitum, sicut patet, si aliquod continuum longum movetur per totum ex percussione unius finis, quia pars percussa movet partem sibi continuam, et illa pars aliam et sic in infinitum, ex quo sunt ibi infinitae partes saltem proportionabiles secundum longitudinem, quarum quaelibet movetur ratione talis percussionis. Igitur non est impossibile, sed potius necessarium in moventibus ponere processum in infinitum.

In discontinuis vero et quae possunt simul continuari, ponere infinitum non videtur impossibile, sed potius ex principiis Aristotelis planius sequitur, sicut in animabus intellectivis, quas Aristoteles 30 De Anima ponit perpetuas, et sic verisimiliter infinitas, ex quo infiniti homines praecesserunt. Igitur infinitae sunt hae animae, si non una anima in pluribus hominibus fuit, sicut satis probabiliter possit poni.

F Et ad argumentum in oppositum: Quando dicitur, quod sic nulla sit causa media, conceditur, quod nulla est causa media respectu ultimorum (quae non sunt; sicut proprie loquendo nec in aliquo continuo secundum aliquos nullum est medium respectu ultimorum ) intrinsecorum, quamvis aliud posset esse medium respectu aliorum.

15. ut E. 16. quod add. V. 17. primum E. 17a. multis E. 18. etiam add. V /E. 19. esset A. 20. p.s. /ponendo quod V; percutiatur add. E. 21. lignum V; quod add. A. 22. movetur ... /om. E. 23. partis scilicet add. E. 24. om. E. 25. scilicet A. 26. continuatur V. 27. et ideo E. 28. est add. A. 29. vero et /etiam V. 30. om. V. 31. in infinitate A. 32. sequi V.

33. 20 AE; cfr. 1. III. c. 5 (2); ed. Didot t. 3, p. 468. 34. processerunt E. 35. s.h. /om. V; Igitur ... animae /om. E. 36. eadem add. E. 37. fuerit E. 38. pro tunc E. 39. potest E; posset V.

F: 1. om. E. 2. secundum add. E. 3. in O. /Aristotelis V. 4. si add. E. 5. sit add. E.

6. esset E. 7. conceditur ... /om. E. 8. Homoioteleuton istud inter () om. A. E. 9. aliquod V.