Documents: The Centiloquium Attributed to Ockham
by Philotheus Boehner, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 1, No. 1 · March–May 1941
p. 68
D Sed ista ratio, quamvis sit aliquibus probabilis, tamen non videtur demonstrativa. Primo, quia potest aliquis rationabiliter dicere, aliquid semetipsum movere sicut anima et angelus, quae libere producunt voluntarios suos actus, et gravitas ipsa, quae per semetipsam descendit.
Et si dicatur, quod ipsa descendit descensu subiecti et ita non movet seipsam nisi per accidens, quia movendo aliud movet seipsam — Contra: Videtur potius, quod movendo se movet aliud, cui inhaeret, scilicet suum subiectum, quia ipsa est praecisa causa motus descensus naturalis. Item: circumscribatur subiectum, adhuc gravitas descendit, sicut patet in Sacramento Altaris, ubi a pluribus ponuntur accidentia sine subiecto.
E Aliquibus igitur videtur nullum inconveniens aliquid posse seipsum movere, et per consequens ista propositio: omne quod movetur ab alio movetur, non est per se nota nec ex per se notis deducta, et per consequens non est principium demonstrativum.
Et ad argumentum in oppositum, quando dicitur, quod sic sequeretur, quod idem esset in actu et in potentia respectu eiusdem — dicitur, quod ista propositio potest habere duplicem sensum. Unum scilicet talem: idem habet aliquid actu et non habet illud actu sed est in potentia habendi; et iste sensus est impossibilis tamquam includens contradictionem manifeste. Alium talem: idem est actu potens ad causandum in seipso aliquid, ad quod est in potentia ad recipiendum; et hoc videtur multis satis possibile. Quod sufficit in proposito ad im-
D: 1. p.a. /possum E.
2. seipsum E.
3. qui V.
4. om. E.
5. varios E.
6. per s. /per seipsam V; movendo seipsam E.
7. descendat V.
8. non movet... /movet seipsum per accidens V; movet seipsum E.
9. aliquid A.
10. quia... /Contra illud potius dicitur movere, quod movendo se movet, quam aliquid aliud, cui inhaeret, scilicet suum subiectum. ergo E.
11. sive praecipua V.
12. si add. A.
13. descenderet V.
14. Item E.
E: 1. enim V.
2. semetipsum V.
3. non A.
4. om. E.
5. quod /exp. V; quod sic /om. E.
6. reso. e /simul E.
7. om. V.
8. om. A.
9. aliud A.
10. contradictoria A.
11. sensum add. E.
12. potest habere add. E.
13. in add. V.
14. et hoc /adhuc A.