The Centiloquium Attributed to Ockham

by Philotheus Boebner, O. F. M. in Franciscan Studies, Vol. 1, No. 2 · June–August 1941

p. 39

B Sed contra hoc arguitur et probatur, quod Deus non sit omnipotens, quia Sortes potest aliquid facere, quod Deus non potest facere, ergo Deus non est omnipotens. Consequentia est plana et antecedens declaratur multipliciter:

Primo: quia Sortes potest seipsum interficere, et Deus non potest seipsum interficere, ergo Sortes potest, quod Deus non potest.

Secundo: Sortes potest sibiipsi malum facere, et Deus non potest sibiipsi malum facere; ergo Sortes potest, quod Deus non potest.

Tertio: Sortes potest sedere iuxta meliorem se, et Deus non potest sedere iuxta meliorem se; ergo Sortes potest, quod Deus etc.

Quarto: Sortes potest generare filium distinctum a se essentialiter, et Deus hoc non potest, igitur etc.

Quinto: Sortes potest peccare, et Deus non potest peccare; ergo Sortes potest, quod Deus non potest.

Sexto: Sortes potest nasci et infirmari et in se recipere aliquod accidens, quorum Deus nullum potest; ergo Sortes potest, quod Deus non potest.

Septimo : Sortes potest loqui, comedere, cantare, mutare nutrimentum in substantiam suam, crescere et augmentari secundum suam essentiam, quod non potest Deus secundum suam essentiam; igitur Sortes potest, quod Deus non potest; igitur Deus non est omnipotens.

Alia multa istis consimilia possunt contra istam conclusionem adduci, quae istis solutis possunt faciliter solvi.

C Ad primum istorum dicitur concedendo consequentiam et negando antecedens. Et ad primam probationem dicitur negando istam consequentiam: Sortes potest seipsum interficere, et Deus non potest, ergo etc. Et hoc duplici de causa: Primo quia committitur fallacia aequivocationis in isto termino seipsum; nam in prima propositione supponit pro Sorte et in secunda pro Deo, et sic aequivocatur. Secundo quia committitur fallacia figurae dictionis commutando quale quid in hoc aliquid, hoc est arguendo a terminis connotativis et accidentalibus ad terminum absolutum et substantialem, quia isti termini, qui accipiuntur in antecedente, scilicet "interficere seipsum", sunt termini accidentales, et iste terminus "non potest aliquid" est terminus substantialis, et ille ponitur in consequente . Et ideo non oportet consequentiam valere, sicut ista consequentia non valet: Sortes non comedit carnes crudas vel Sortes non potest comedere carnes crudas, et Sortes heri emit carnes crudas , ergo Sortes non potest comedere, quod heri emit. Sed bene sequitur: Sortes potest

B: 1. Quarto ... /om. V.

2. Sexto ... /Sexto: Sortes potest irasci, Deus autem non, ergo etc. Septimo: Sortes potest informari E; putreferi add. V.

3. Octavo E.

4. Sortes ... /om. E.

C: 1. conno /... /om. E.

2. et iste ... /et isti termini posse aliquid vel potest aliquid, qui ponuntur in consequente, est (1) terminus substantialis V; et isti termini, qui ponuntur in consequente, sunt termini essentiales et substantiales E.

3. et Sortes heri ... /om. E.