The Centiloquium Attributed to Ockham

by Philotheus Boebner, O. F. M. in Franciscan Studies, Vol. 1, No. 2 · June–August 1941

p. 40

interficere seipsum, et Deus non potest interficere Sortem, ergo Sortes potest illud, quod Deus non potest facere: Et tunc secunda pars antecedentis est falsa.

Ad secundum dicitur consimiliter negando consequentiam. Sed bene sequitur: Sortes potest sibiipsi malum facere, et Deus non potest Sorti malum facere, ergo Sortes potest, quod Deus non potest.

Ad tertium etiam dicitur uniformiter negando consequentiam, quia hoc relativum "se" aequivocatur, quia in prima propositione refertur ad Sortem et in secunda ad Deum, et ideo consequentia non valet.

Ad quartum dicitur negando antecedens, quia in generatione Sortis Deus potius operatur quam Sortes, quia Sortes nihil potest nisi Deo cooperante, secundum quod elicitur plane 7 et 8 Physicorum , et etiam ab illo Evangelii: "Sine me nihil potestis facere". Unde Deus potius est operator et pater filii Sortis quam ipsemet Sortes, sicut causa principalis magis est causa quam instrumentalis, quae non agit nisi virtute principalis.

Ad quintum dicitur negando consequentiam, quia committitur fallacia figurae dictionis, commutando quale quid in hoc aliquid, quia secundum doctores posse peccare potius significat defectum potentiae quam potentiam, quia tales: Sortes potest deficere a bono, Sortes non habet tantam potentiam, qua semper poterit virtuose operari, Sortes potest vinci, Sortes non habet tantam potentiam, qua semper potest resistere nocumento, significant clare defectum potentiae.

Ad sextum patet per iam dicta, quia omnia illa potius denotant defectum potentiae quam ipsius perfectionem. Et etiam forma non valet, quia continue committitur fallacia figurae dictionis .

Ad septimum patet per idem: Negatur consequentia; nam in omnibus talibus actionibus Deus potius operatur quam Sortes, sicut dictum est; quia Sorte loquente Deus magis loquitur, et ipso comedente magis comedit, et ipso cantante magis cantat, tamquam causa principalis cuiuscumque talis effectus .

Patet ergo, qualiter consimilia sunt intelligenda, quae idiotis non intelligentibus satis videntur ligare, sicut dictum est .

Remarks

This conclusion mentions some "possibilia" which God is not able to realize. The problem and the solution are both common to the Scholastics. The solutions,

C: 4. scilicet secundum principium: omne quod movetur etc., de quo passim in 7 et 8 libris Physicorum.

5. Jo. 15, 5.

6. op..../pater V; principium E.

7. instrumentalis E.

8. dico E.

9. aequivocationis V.

10. Item cum dicitur: Sortes potest peccare etc., dicitur negando consequentiam; sed sequitur: Sortes potest etc., et Deus non potest facere illum actum saltem cooperative, quo Sortes peccat, ergo etc. Vel dicitur, quod peccare non significat potentiam sed defectum et carentiam. add. V.

11. Sequitur 5 conclusio add. A; patet ergo conclusio E; totum om. V.