The Centiloquium Attributed to Ockham
by Philotheus Boebner, O. F. M. in Franciscan Studies, Vol. 1, No. 2 · June–August 1941
p. 41
especially, are in accordance with Ockham's Logic (cf. Summa Logicae, cap. De Fallaciis figurae dictionis, III, 3, 10 and other chapters). Like the other great Scholastics Ockham is not too much interested in details. We were able to find only the following passage (about another passage concerning sin, see the remarks to the following conclusion) which has a direct connection with this conclusion. He writes: Ad argumentum principale nego istam consequentiam: Deus non potest peccare etc. (also mori). et ista sunt possibilia, ergo non potest facere omnia possibilia. Sicut ista consequentia non valet: Deus potest facere omnem actum absolutum et positivum se solo; sed actus meritorius est huiusmodi; ergo Deus se solo potest facere meritorium. Sed in omnibus talibus est fallacia figurae dictionis, quia in prima propositione accipitur unum simpliciter absolutum, et in minore subaccipitur unum connotativum: et in talibus est fallacia figurae dictionis. Ita est in proposito, quia peccare non tantum importat illam rem, quae producitur, sed etiam importat aliquid esse obligatum ad oppositum, quod facit vel omittit. Eodem modo mori non importat praecise destructionem alicuius rei, sed importat destructionem illius rei, quae dicitur mori; et ita licet possit destruere omnem aliam rem, tamen non potest ipse mori (I. Sent. d. 42, q. 1, H).
As to the opinion mentioned in A cf. in some sense Quodl. III, 1. This conclusion, therefore, can be Ockhamistic, but is not characteristic of Ockham.
[5 CONCLUSIO]
A Quinta conclusio est:
QUOD DEUS POTEST FACERE OMNE, QUOD FIERI NON INCLUDIT CONTRADICTIONEM.
Ista conclusio sequitur ex proxima praecedenti, quia omne possibile fieri Omnipotens potest facere; sed omne quod fieri non includit contradictionem est possibile fieri, ergo omne quod fieri non includit contradictionem , Deus potest facere .
B Sed contra istam conclusionem instatur: Si esset vera, sequeretur, quod Deus potest facere peccatum.
C Ad illud breviter dicitur distinguendo consequens penes amphibologiam; nam unus sensus est iste: Deus potest facere illam rem sive illum actum, qui est peccatum. Et ille est sensus proprius et verus; quia quod aliqua res potest fieri sine hoc, quod Deus illam principaliter faceret , in Philosophia est erroneum et in Theologia est haereticum. Alius sensus est iste: Deus potest facere peccatum, id est Deus potest peccare et male facere; et iste sensus est improprius et falsus; et ex hoc non sequitur, sicut iam dictum est, quod aliquid potest fieri, quod Deus non
A: 1. om. E (et in sequenti).
2. omnipotens potest facere ergo add. V.
3. omne quod fieri non includit contradictionem add. V.
B: 1. si esset ... / Deus potest facere omne quod fieri non includit contradictionem ergo V; omne quod non includit contradictionem Deus potest facere, sed facere peccatum non includit contradictionem, ergo E.
C: 1. om. E.
2. causa existeret E.