The Centiloquium Attributed to Ockham
by Philotheus Boebner, O. F. M. in Franciscan Studies, Vol. 1, No. 2 · June–August 1941
p. 45
est bona et antecedens est possibile, igitur et consequens. Et quod illa consequentia sit bona, patet ex hoc: quia facta assumtione alicuius creaturae in unitatem suppositi divini statim fit communicatio idiomatum sive dictionum Dei et illius creaturae. Sicut quando assumtio humanae naturae in unitatem suppositi divini fuit facta, statim fuerunt tales propositiones verae: Deus est homo, homo est Deus, Deus est mortalis, homo est aeternus, Deus est generatus, Deus est conceptus in utero Beatae Virginis Mariae, Deus incepit esse homo , homo fuit ab aeterno, homo creavit mundum et sic de aliis, ita quod omnia verificabilia, quae sunt vel fuerunt termini communicabiles de Deo, fuerunt verificabilia de homine et econverso; et hoc ratione talis assumtionis. Ergo pari ratione, si Deus nunc assumeret aliquam creaturam in unitatem suppositi, consimilis fieret inter Deum et illam creaturam communicatio talium dictionum; ergo cum Ipse potest assumere omnem creaturam in unitatem suppositi, inter Ipsum et omnem creaturam potest esse communicatio idiomatum, et per consequens omnes tales propositiones sunt possibiles: Deus est asinus, Deus est lapis, lapis est asinus, et sic de aliis propositionibus mere affirmativis, cuius termini pro aliquo supponunt.
Et probantur omnes tales expositorie. Sicut posito, quod Filius Dei assumeret lapidem et asinum in unitatem suppositi, tunc posset expositorie sic argui: Iste Filius Dei est asinus, iste Filius Dei est lapis, ergo lapis est asinus. Clarum est, quod discursus est expositorius, et praemissae patent ratione assumtionis, quae inducit idiomatum communicationem. Et sic consimiliter quaelibet propositio mere affirmativa, cuius termini pro aliquo supponunt, in qua nulla ponitur negatio, potest probari. Et dico notanter: in qua nulla ponitur negatio , quia ista propositio: Deus est non-ens, sine nova impositione terminorum, per nullam assumtionem poterit verificari. Et ista omnia sequuntur ex quinta conclusione, scilicet quod Deus potest facere , omne, quod fieri non includit contradictionem.
B Sed contra istas tres conclusiones instatur:
[Contra 5 conclusionem]
Primo: Si Deus posset facere omne, quod fieri non includit contradictionem, igitur Deus potest damnare innocentem et salvare peccatorem, damnare Beatam Virginem Mariam et omnem multitudinem beatorum, salvare Iudam sive beatificare et omnem multitudinem damnatorum, quod non videtur bene sonare, quia ex hoc sequitur, ut videtur, quod Deus non esset iustus, et quod ipse iniuste iudicaret, quia iniustum est dare praemium non merenti et non dare bene merenti; sequitur etiam, quod ipse posset mentiri, qui dixit bonos habituros beatitudinem sive vitam aeternam et malos poenam aeternam, secundum illud Evangelii: "Ibunt hi in vitam aeternam, illi autem in ignem aeternum."
A: 5. interl. V; A om, et habet in marg. Nota non incepit esse.
6. universalia alias ad. E.
7. potest probari. Et .../om. A E.
8. om. E.
B: 1. Mt. 25, 46.