The Centiloquium Attributed to Ockham

by Philotheus Boebner, O. F. M. in Franciscan Studies, Vol. 1, No. 2 · June–August 1941

p. 46

Et quod ista sequerentur, apparet, quia nullum istorum videtur includere contradictionem.

Et quod ista sunt falsa, patet ex communi opinione tam theologorum quam philosophorum, qui omnes ponunt sine aliqua haesitatione, quod Deus non potest peccare. Propter quod venerabilis Anselmus De libro arbitrio: "Si Deus mentiretur, non sequeretur, quod mendacium non esset peccatum, sed quod Deus non esset Deus."

Item: Si sic, sequeretur, quod aliquis posset odire Deum meritorie. Ista consequentia probatur sic: Deus potest facere omne, quod fieri non includit contradictionem; ergo Deus potest praecipere Sorti, ut Sortes odiat eum; quia hoc non includit contradictionem, quia Plato potest praecipere Sorti, ut odiat Deum. Tunc sic: quicumque implet praeceptum divinum, meretur; sed casu possibili posito, scilicet quod Deus taliter praecipiat Sorti, tunc Sortes odiendo Deum implet praeceptum divinum; ergo Sortes odiendo Deum meretur. Et falsitas consequentis declaratur: Quia , quicumque faciendo aliquid meretur, hoc facit pro amore Dei; si ergo Sortes odiendo Deum meretur, sequitur quod odit Deum pro amore Dei. Quod videtur includere contradictionem; quia quamvis esset possibile quod aliquis posset idem simul diligere et odire, non tamen videtur possibile, quod aliquis odiat idem et meretur illud odire propter hoc, quod ipsum diligit. Et istud assumtum, scilicet quod quicumque aliquid facit meritorie, facit hoc pro amore Dei, est principium in Theologia, quod ponit, quod sine caritate nemo potest mereri, sicut plane videtur, quod illa auctoritas Apostoli dicat: "Si linguis hominum loquar et angelorum etc., caritatem autem non habeam, nihil mihi prodest".

[Contra 6 conclusionem]

C Contra secundam illarum conclusionum, scilicet quod Deus posset assumere omnem creaturam in unitatem suppositi, instatur:

Quia vel talis assumtio est unio creaturae ad Deum vel cum tali unione specialis acceptatio, quia Deus specialiter et gratiose, verumetiam gratiosius acceptat talem creaturam assumtam quam aliquam aliam. Primum non potest dici, quia sic sequeretur, quod omnis creatura iam de facto esset assumta, quia omnis creatura est Deo unita, ex quo secundum theologos Deus est ubique essentialiter, potentialiter et praesentialiter. Et si secundum dicatur, tunc non potest assumere lapidem, quia lapis non est receptivus alicuius gratiae, qua mediante Deus lapidem taliter assumere posset.

Item: Deus non potest diligere lapidem plus quam Beatam Virginem, quia Deus non potest aliquas creaturas diligere inordinate; sed si Deus plus diligeret creaturam minus diligibilem, ipse inordinate diligeret crea-

B: 2. Non invenimus locum istum.

3. quia hoc non includit.../tunc arguitur sic: quicumque implet divinum praeceptum meretur, ergo Sortes odiendo Deum meretur. Sed E.

4. videatur E.

5. I Cor. 13, 1 et 3.

C: 1. qua V.