The Centiloquium Attributed to Ockham
by Philotheus Boebner, O. F. M. in Franciscan Studies, Vol. 1, No. 2 · June–August 1941
p. 51
L Ad quintum dicitur concedendo, quod Beata Virgo potest absolute noviter habere filium sine nova generatione, et aliquem filium, quem nunc habet, desinere habere in filium, sine alicuius corruptione. Et ulterius finaliter conceditur, quod aliqua duo, quae se habent nunc tamquam mater et filius, possunt sibi invicem non attinere in aliqua linea consanguinitatis, sicut probat argumentum. Nec hoc est inconveniens respectu potentiae divinae, quod Deus potest hoc facere absolute, quamvis hoc esset impossibile respectu alicuius causae secundae.
[Ad rationes contra 7 conclusionem]
M Ad primum contra conclusionem tertiam dicitur concedendo hanc: homo est asinus, esse possibilem theologice; et ulterius negatur, quod ista: homo est asinus, in omni sensu significat sic esse, sicut possibile est esse , quia secundum theologos vel saltem theologice loquendo non praecise significat talem naturam irrationalem esse naturam rationalem , sed significat hoc animal, quod est habens naturam asininam sibi suppositionaliter unitam est habens naturam humanam sibi suppositionaliter unitam, quod non est impossibile, verum satis possibile absolute, quamvis non ordinate.
N Ad secundum dicitur concedendo, quod Deus non potest facere Sortem esse Platonem, ad istum intellectum scilicet quod Deus non potest facere naturam Sortis esse naturam Platonis. Et consimiliter conceditur, quod Deus non potest facere naturam asininam esse naturam humanam. Cum hoc tamen bene stat, quod ipse sine nova impositione terminorum potest hanc facere esse veram: homo est asinus.
Ad tertium dicitur concedendo consequentiam. Nec tales propositiones sinistre sonant respectu potentiae divinae ad intellectum datum superius.
Remarks
In this conclusion the author discusses again the two preceding conclusions. There are some details which deserve special attention.
In E (see also B) the author seems to be of the opinion that God in His absolute power is able to condemn an innocent person and to save a sinner. Ockham always holds to the solution: praedestinationis nulla est ratio ex parte praedestinati aliquo modo prior ipsa praedestinatione. Reprobationis tamen est aliqua ratio.... Non vuls Deus prius punire quam videat aliquem esse peccatorem; ergo primus actus voluntatis divinae non est velle damnare Iudam pront Iudas offertur in puris naturalibus, quia sic vellet damnare sine culpa, sed videtur quod oportet Iudam offerri voluntati divinae sub ratione peccatoris antequam velit eum damnare; ergo eum reprobare sit velle damnare, reprobatio habet ex parte obiecti rationem, scilicet peccatum finalem praevisum. I Sent. d. 41, I, D (see the restrictions to the "praedestinatio sine meritis" in F-G). Cf. also Quodl. VI et alibi.
L: 1. dico E et om. seq.
2. nova A.
3. i. a. /tamquam A.
M: 1. impossibile est esse E V (pro esse: omne A).
2. non... /praecise E.
3. hoc... /quod homo qui E.
4. forse add. E.