The Centiloquium Attributed to Ockham
by Philotheus Boebner, O. F. M. in Franciscan Studies, Vol. 1, No. 2 · June–August 1941
p. 50
quia quamvis omnis creatura quodammodo sit Deo unita, non tamen ita intense, quia non in unitatem suppositi assumta, ratione cuius idiomatum communicatio sustinetur . Et ulterius dicitur ab aliquibus, quod quamvis concederetur, quod talis unio sive assumtio esset specialissima acceptatio, hoc tamen non obstante Deus posset assumere lapidem in unitatem suppositi. Et ulterius dicitur, quod Deus potest absolute plus lapidem acceptare quam Beatam Virginem vel quamcumque aliam creaturam non assumtam, non tamen potest hoc ordinate. Et similiter conceditur, quod Deus potest absolute plus diligere lapidem quam Beatam Virginem quamvis non ordinate. Sed aliqui magis acceptant primam solutionem dicentes contradictionem includere illud, quod secunda responsio dicit , quia contra bonitatem Dei esset Deum plus lapidem diligere quam totam creaturam rationalem.
H Ad secundum patet per iam dicta: quia quamvis Deus assumeret lapidem in unitatem suppositi, non tamen propter hoc sequeretur, quod Deus plus diligeret lapidem quam aliquam aliam creaturam non assumtam, et hoc, praecise tenendo, quod talis assumtio non sit specialior acceptatio vel gratiosior, sed quod sit intensior unio omnem unitatem naturalem excedens, sicut praedictum est. Et consimiliter conceditur, quod Deus absolute potest aliquam creaturam, quae nunc est minus diligibilis, magis diligere, et quae nunc est magis diligibilis, minus diligere, non tamen potest hoc ordinate.
J Ad tertium dicitur, quod probabiliter potest concedi, quod omnis res alia a Deo respectu essentiae divinae est accidens, et per consequens, quod iste terminus homo respectu essentiae eiusdem divinae sit terminus accidentalis . Verumtamen potest difficultas aliter evadi negando consequentiam; quia non omne illud, quod potest adesse vel abesse praeter subiecti corruptionem est accidens, sed quod sic potest naturaliter per operationem naturalem alicuius causae secundae naturaliter operantis in subiectum transmutabile; et de talibus loquitur Porphyrius.
[Nec est inconveniens concedere, quod terminus substantialis per potentiam divinam poterit adesse vel abesse praeter subiecti corruptionem. Posset etiam dici, quod sicut non repugnat accidenti babere modum substantiae, scilicet per se subsistere, saltem per potentiam divinam, ita non repugnat substantiae babere modum accidentis, scilicet alteri inhaerendo.]
K Ad quartum dicitur concedendo tamquam possibile absolute, quamvis non ordinate, quod duos filios generavit Beata Virgo, non tamen tamquam verum. Et ulterius conceditur, quod haereticum est dicere in Theologia istam propositionem esse veram: Duos filios generavit Beata Virgo, sed non est haereticum dicere, istam esse possibilem absolute.
G: 5. sit substantivarum. V.
6. textus corruptus in A et V. contradictionem.../contradictionem includere nisi quod secunda solutio dicitur A (et habet voluntatem pro bonitatem et om. esset Deum); secundam includere V.
7. bonam A; om. V.
J: 1. et per consequens.../seu terminus accidentalis E.
2. [] om. A. E; Posset... not. marg. V.