The Centiloquium Attributed to Ockham (Part III)

by Philotheus Boehner, O. F. M. in Franciscan Studies, Vol. 1, No. 3 · September–November 1941

p. 62

2THE CENTILOQUIUM ATTRIBUTED TO OCKHAMPart III

[9 CONCLUSIO]

A Nona conclusio est ista:

QUOD HAEC EST POSSIBILIS: SPIRITUS SANCTUS EST HOMO, QUI EST FILIUS BEATAE VIRGINIS.

Et probatur similiter sicut praecedens. [Nota ergo: est potentia ad praeteritum, quia morte, quae praeteriit, potest esse mortuus.]

[10 CONCLUSIO]

A Decima conclusio est ista:

QUOD PATER, QUI NUMQUAM MORIEBATUR, POTEST FUISSE MORTUUS.

Ista conclusio probatur sic: Pater potest assumere naturam a Filio assumptam, qui in cruce moriebatur ratione naturae assumptae; et Pater numquam moriebatur; ergo Pater, qui numquam moriebatur, potest fuisse mortuus. Prima particula patet ex octava conclusione. Et secunda, scilicet quod Pater numquam moriebatur, est satis nota in Theologia. Et consequentia patet ex hoc, quia sicut nunc Filius Dei dicitur fuisse mortuus in cruce ratione humanitatis assumptae, quae in cruce moriebatur, pari ratione, si Pater iam assumeret eandem naturam, posset dici fuisse mortuus in cruce ratione eiusdem naturae ab eo assumptae, quae in cruce moriebatur.

B Nisi forte quis dicat, quod ad veritatem illius: Pater moriebatur in cruce, non sufficit, quod natura nunc ab eo assumpta moriebatur in cruce, sed requiritur simul cum hoc, quod ista natura assumpta, quando moriebatur in cruce, a Patre fuerit assumpta. Sed hoc non videtur opportere, quia si sic, tunc pari ratione, si Pater iam assumeret eandem naturam et Filius dimitteret, tunc Pater non esset filius Beatae Virginis, nec fuisset generatus a Beata Virgine, nec fuit conceptus a Beata Virgine, quia ista natura non fuit assumpta a Patre, quando erat in utero materno. Et perconsequens ulterius sequitur, quod tali casu posito, quod iste homo nullius filius esset, et quod iste homo numquam redemit genus humanum, quod non videtur verum, quia si ista natura dimitteretur sibiipsi, et non assumeretur ab aliqua persona divina, adhuc concedendum esset, quod ista natura esset homo sive hoc compositum, et esse filius Beatae Virginis, qui moriebatur in cruce. Ergo si assumeretur a Patre, esset haec concedenda de Patre ratione talis assumptionis communicationem idiomatum inducentis.

9, A: 1. totaliter V E.

2. [] om. V E.

10, A: 1. demonstratur V; declaratur E.

2. quae A.

B: 1. Nec E.