The Centiloquium Attributed to Ockham (Part III)
by Philotheus Boehner, O. F. M. in Franciscan Studies, Vol. 1, No. 3 · September–November 1941
p. 63
C Sed contra istam conclusionem instatur: Quia si sic, tunc aliqua propositio vera de praeterito sine nova impositione terminorum posset falsificari, ista scilicet: Pater non moriebatur in cruce. D Ad istud breviter dicitur concedendo conclusionem . Quia ista propositio de praeterito est ita contingens sicut ista de futuro, a cuius veritate veritas eius dependet : Pater assumet in unitatem suppositi naturam humanam a filio assumptam, quae in cruce moriebatur.
[11a CONCLUSIO]
A Undecima conclusio est:
QUOD FILIUS, QUI MORIEBATUR, POTEST NUMQUAM FUISSE MORTUUS.
Quae declaratur sic: Iste Filius demonstrato Filio divino, qui assumsit naturam humanam, moriebatur in cruce, et iste Filius potest dimittere naturam humanam, ratione cuius praecise dicitur fuisse mortuus in cruce; ergo Filius, qui moriebatur, potest numquam fuisse mortuus. Prima particula antecedentis est articulus fidei, et secunda particula patet per quintam conclusionem et per declarationem sextae conclusionis. Et consequentia declaratur: Quia sicut Pater, qui numquam moriebatur, potest fuisse mortuus ratione assumptionis naturae, quae moriebatur, ita Filius potest dici numquam fuisse mortuus ratione dimissionis naturae humanae, ratione cuius praecise dicitur Filius fuisse mortuus. Et ista conclusio ponitur tamquam ista, quae probabiliter potest teneri, quamvis forte aliqui vellent dicere, quod sua opposita est magis probabilis.
[12a CONCLUSIO]
A Duodecima conclusio:
QUOD DEUS EST IMMUTABILIS.
Ista conclusio tam in Theologia quam in Philosophia ab omnibus affirmatur. Nam sicut patet in declaratione primae conclusionis, Aristoteles investigavit unum primum per hoc, quod omne quod movetur ab alio movetur; et non est processus in infinitum in causis moventibus; ergo tandem deveniendum est ad unum primum movens immobile. Item 12° Metaphysicae declarat Aristoteles, quod prima causa sit actus purus non existens in potentia ad aliquid; sed si prima causa esset mutabilis, tunc esset in potentia ad aliter et aliter se habendum, sicut plane patet per definitionem motus 3° Physicorum ab Aristoteles declaratam:
10, D: 1. consequentiam E.
2. a cujus.../om. E. et ponit in fine: et ad veritatem istius assumtionis dependet veritas istius propositionis de futuro et falsitas de praeterito.
12, A: 1. principium V; primum principium E; Aristoteles, l. c., cap. 5; ed. Didot, t. 2, pp. 350-353.
2. lib. XI, cap. 6 et 7; ed. cit., p. 603 ss.
3. immutabilis A.
4. ex A; add. V (impotentiam).
5. l. c., cap 3 (5); ed. Didot, t. 2, p. 275.