The Centiloquium Attributed to Ockham (Part III)
by Philotheus Boehner, O. F. M. in Franciscan Studies, Vol. 1, No. 3 · September–November 1941
p. 68
potest esse in voluntate non damnandi Sortem in A instanti. Ad istud breviter dicitur concedendo quod sic, quia ista copulativa est possibilis: Deus est in voluntate damnandi Sortem in A instanti, et Deus potest non esse illius voluntatis, sed esse in voluntate non damnandi Sortem in A instanti. Et si dicatur: ergo Deus potest mutari ab una voluntate ad aliam voluntatem, negatur consequentia, quia quamvis ista propositio: Sortes damnabitur in A instanti, sit vera, et poterit esse falsa, non tamen poterit mutari de veritate in falsitatem, nec potest esse falsa, postquam fuit vera, ante A instans, nec potest incipere esse falsa ante A instans. Quia si ponatur in esse, quod Deus non damnabit Sortem in A instanti, tunc non est dicendum, quod sit alterius voluntatis, quam prius fuit, vel quod alterius voluntatis, quam prius fuit, Deus est; sed propter novum casum positum incompossibilem casui praecedenti negandum est omne repugnans isti novo casui, quamvis sequatur ex casu praecedenti. Quare tunc non concedendum est, quod Deus umquam fuit in voluntate damnandi Sortem in A instanti, sed quod semper fuit in voluntate non damnandi Sortem in A instanti. Unde in ista materia concedendum est, quod istius voluntatis, cuius nunc est Deus, et cuius Deus prius fuit, potest numquam fuisse, sicut concedendum est, quod istam propositionem, quam Deus nunc scit, et quam Deus prius scivit, potest numquam scivisse.
Et totum istud dico secundum opinionem illorum, qui ponunt, quod in futuris contingentibus non est aliqua veritas determinata, nec in aliqua propositione de praesenti vel de praeterio, cuius veritas dependet a veritate propositionis de futuro contingenti.
F Ad quintum dicitur, quod utrumque contradictoriorum de futuro contingenti vel illorum, quorum veritas dependet a veritate futurorum contingentium, potest esse verum sine aliqua mutatione. Et ulterius dicitur concedendo, quod si aliqua propositio nunc sit vera et nulla res sit mutata, sed omnis res se habet totaliter sicut prius, nulla ratio est, quare nunc potius est falsa quam prius, quia si nunc est falsa prius fuit falsa, quia sicut prius dictum est, in tali casu talis propositio non potest mutari de veritate ad falsitatem. Et radix istius est, quia propositio vera nunc et quae prius fuit vera, potest numquam fuisse vera, et potest esse falsa, et si fiat falsa, numquam fuit vera, et ideo potest esse falsa sine
E: 3. potuit A; infra: potuit A; potest E. 4. scilicet E, quod add. V.
5. vel quod alterius voluntatis.../sed propter novum casum positum incompossibilem praecedenti casui, negandum est non esse repugnans primo casui, quamvis sequatur ex casu scilicet quod fuit semper in voluntate damnandi Sortem in A instanti, et non damnandi in A instanti postea per casum damnatur vel salvatur. Tunc iste casus repugnat primo casui quia si salvatur, semper fuit illius voluntatis. Si damnatur etiam fuit quia E.
6. dicitur E.
F: 1. cuis A V. 2. om. A. 3. om. A.