The Centiloquium Attributed to Ockham (Part III)

by Philotheus Boehner, O. F. M. in Franciscan Studies, Vol. 1, No. 3 · September–November 1941

p. 67

mutari. Et si dicatur eis, quod tunc sequeretur, quod Deus esset in potentia ad aliquid habendum, quod non habet, respondetur, quod hoc non tantum est possibile, immo etiam necessarium, quia ante creationem mundi Deus fuit in potentia ad habendum servum, quia tunc nullum habuit, quem post creationem mundi possedit; et pari ratione poterit Deus illa, quae nunc non habet, postea habere. Nec ista responsio videtur rationabiliter posse reprobari. Et ideo isti finaliter concedunt, Deum posse mutari tali mutatione, sicut argumentum satis probabiliter concludebat.

Verumtamen primi ulterius dicunt, quod exemplum de albedine et de natura humana in unitatem suppositi assumpta non est sufficiens pro conclusione probanda. Quia albedo advenit cui advenit, subiective, quod non facit natura humana. Sed quamvis ista sint bene dicta, secunda responsio potest vel videtur melius intellectum quietare.

D Ad secundum dicitur concedendo Deum posse mutari secundum naturam assumptam, sicut probat argumentum.

Ad tertium patet per idem, quia hoc totum intelligitur et conceditur, quod verificatur secundum naturam humanam, pro qua conclusio ponebatur.

E Ad quartum dicitur istam negando proprie loquendo: Deus potest esse diversarum voluntatum, quia sua de inesse est impossibilis, ista scilicet: Deus est diversarum voluntatum, et hoc ad istum intellectum, secundum quod loquimur in proposito: Deus habet diversas voluntates intrinsece secundum naturam divinam. Et ulterius conceditur, quod utraque istarum est contingens: iste Deus damnabit Sortem in A instanti, iste Deus non damnabit Sortem in A instanti, et conceditur, quod utraque potest esse vera in A instanti. Et conceditur ista copulativa: Deus potest habere voluntatem damnandi Sortem in A instanti, et Deus potest habere voluntatem non damnandi Sortem in A instanti. Et ulterius negatur consequentia: ergo Deus potest habere diversas voluntates. Sed bene conceditur quod diversarum voluntatum Deus potest esse, et hoc ad istum intellectum, quod diversa et opposita Deus potest velle.

Et si dicatur: ponatur ergo in esse, scilicet quod diversa et opposita Deus velit. Dico, quod hoc non oportet, quod aliqua propositio de possibili vera poterit poni in esse cum nota pluralitatis vel distinctionis, sicut ad veritatem istius: in diversis locis Sortes potest esse, non requiritur, quod sic poterit poni in esse: in diversis locis Sortes est, sed sufficit, quod istae sint possibiles, quamvis non compossibiles: in isto loco Sortes est demonstrato A loco, Sortes est in isto loco demonstrato alio loco ab A. Et consimiliter dico in proposito, quod ad veritatem istius: diversarum voluntatum Deus potest esse, sufficit, quod istae sint possibiles, quamvis non compossibiles: Deus est in voluntate damnandi Sortem in A instanti, et Deus est in voluntate non damnandi Sortem in A instanti.

Et si dicatur, ponatur igitur in esse, quod Deus sit in voluntate damnandi Sortem in A instanti, tunc quaeritur una cum hoc, utrum Deus

D: 1. quo tamen sicut ipsi dicunt E.

E: 1. om. E V. 2. quaero E V.