The Centiloquium Attributed to Ockham (Part IV)
by Philotheus Boehner, O. F. M. in Franciscan Studies, Vol. 2, No. 1 · March–May 1942
p. 49
THE CENTILOQUIUM ATTRIBUTED TO OCKHAM
Part IV
[13 CONCLUSIO]
A Decima tertia conclusio est ista, quae ponitur tamquam probabilis, semper tamen sub protestatione in declaratione conclusionis primae posita:
QUOD PARTES CHRISTI COMMUNICANT IDIOMATA, VIDELICET QUOD TALES PROPOSITIONES SUNT VERAE: CAPUT CHRISTI EST PES CHRISTI, OCULUS CHRISTI EST MANUS CHRISTI, ET SIC DE CONSIMILIBUS.
Ista conclusio taliter declaratur: Filius Dei assumpsit naturam humanam, ergo assumpsit quamlibet partem illius naturae, ergo assumpsit caput, et pedem et manum, et sic de aliis partibus. Igitur pari ratione, qua fit communicatio idiomatum inter Filium Dei et naturam humanam, praecise ratione assumptionis naturae humanae, fiet etiam communicatio idiomatum inter Filium et partes talis naturae assumptae, quae consimiliter assumuntur. Ergo sicut haec est vera: Deus est homo, ratione assumptionis primae, sic haec erit vera: Deus est caput, ratione consimilis assumptionis; et consimiliter potest probari, quod haec est vera: Deus est pes. Tunc sic: iste Deus est pes Christi, iste Deus est caput Christi, ergo caput Christi est pes Christi. Et consimiliter de aliis partibus potest argui.
Item: Posito, quod Deus dimittat quamlibet partem naturae assumptae, quae non est caput vel pars capitis, et retineat caput assumptum, tunc quaero: utrum fiat communicatio idiomatum inter Deum et caput assumptum vel non. Si sic, videtur propositum concedi, quia ita bene est caput assumptum et ita intense reliquis partibus assumptis, sicut tunc, scilicet reliquis partibus dimissis. Ergo si tunc fieret idiomatum communicatio fiet etiam et nunc.
B Sed contra istam conclusionem instatur: si talis assumptio esset semper sufficiens causa communicationis idiomatum inter Deum et naturam assumptam, sequeretur, quod tales propositiones essent verae: Deus est ista natura humana assumpta, natura divina est natura humana, Deitas est humanitas, ista natura, demonstrata natura divina, est ista natura, demonstrata natura humana.
Item: Sequeretur, quod in triduo mortis Christi, istae propositiones fuissent verae: Deus est corpus mortuum, Deus est anima separata a
A: 1. naturae E; om. V. 2. caput V.
3. quia ita bene.../Si non, tunc sequitur, quod cum caput ita bene fuerit assumptum et ita intense cum reliquis partibus, quod sicut etiam febat communicatio cum omnibus partibus, quod nunc non fieret inter Deum et caput reliquis dimissis, quod non videtur verum. E.