The Centiloquium Attributed to Ockham (Part IV)
by Philotheus Boehner, O. F. M. in Franciscan Studies, Vol. 2, No. 1 · March–May 1942
p. 50
corpore, anima separata a corpore est corpus mortuum, corpus mortuum Christi est corpus separatum a corpore mortuo Christi, et per consequens idem esset separatum a seipso; et non tantum sequerentur ista, sed quasi alia infinita, quae istis solutis faciliter possunt solvi.
C Ad primum istorum dicitur concedendo antecedens et negando consequentiam: quia quamvis assumptio alicuius naturae in unitatem suppositi divini sit causa sufficiens communicationis idiomatum aliquarum dictionum, non tamen omnium. Nam quaedam sunt dictiones communicabiles et quaedam non communicabiles. Dictiones vero non communicabiles sunt illae, quae significant ita distincte sua significata et ita determinate, quod numquam accipiuntur pro aliquo alio vel aliquibus, et hoc vel ex natura impositionis talis dictionis vel ex communi vel unanimi usu omnium utentium talibus signis. Et talium quaedam sunt propria et quaedam appellativa: propria sicut signa demonstrativa vel cum demonstrationibus accepta, cuiusmodi sunt ista: iste homo, istud mortuum, haec anima, et sic de consimilibus, quia numquam virtute alicuius assumptionis est haec possibilis: ista, demonstrata natura humana, est ista, demonstrata natura divina; nec similiter ista propositio: ista natura est ista natura vel haec res est haec res, demonstrando semper per primum demonstrativum naturam humanam et per secundum naturam divinam. Signa vero appellativa sunt talia: ista natura humana, humanitas, natura assumpta et consimilia abstracta, quae semper verificantur de pronomine demonstrante tale assumptum, sive tale fuerit assumptum, sive non. Et ideo per nullam assumptionem est ista possibilis: Deitas est humanitas, Deus est natura assumpta, Deitas est natura humana assumpta, et sic de consimilibus compositis ex terminis non communicabilibus. Et ideo signanter in conclusione septima dicebatur, quod omnis propositio mere affirmativa ex terminis communicabilibus composita etc. Patet ergo, quod assumptio est causa sufficiens communicationis idiomatum aliquorum terminorum, utpote communicabilium, sed non aliorum. Et ita non sequitur, quod ratione assumptionis erit haec vera: Deitas est humanitas, nec etiam aliae propositiones, quae in consequente superius adducebantur.
D Ad secundum dicitur concedendo consequentiam et consequens quantum ad aliquas propositiones, scilicet quae componuntur ex terminis communicabilibus, quae sunt istae: Deus est corpus mortuum - quia non est magis inconveniens concedere, quod Deus sit corpus mortuum, quam quod Deus moriebatur — Deus est anima, quia in illo triduo Deus non
B: 1. anima separata a c.../om. E V.
C: 1. negando A.
2. creaturae A.
3. abstractiva E (et in seq.).
4. abstracta, quae.../Et ideo talia abstracta sic accepta cum pronomine demonstrativo vel sine pronomine demonstrativo per nullam assumptionem tale assumptum verificatur de eis et ideo tales non sunt possibiles per aliquam assumptionem: Divinitas est humanitas E.
5. ista V; signanter.../quod sint communicabiles oportet secundum conclusionem illam ubi E.
6. antecedente E.