The Centiloquium Attributed to Ockham (Part IV)

by Philotheus Boehner, O. F. M. in Franciscan Studies, Vol. 2, No. 1 · March–May 1942

p. 60

resistentia corporis Christi. Et quod iste casus sit possibilis, patet per vigesimam secundam conclusionem. Et quod corpus Christi non resistet motui lapidis videtur quia per talem motum lapidis corpus Christi non dividitur in aliquo nec patitur sicut in fractione hostiae corpus Christi non frangitur; ergo corpus Christi tali motui lapidis non resistit. Ista consequentia patet, quia si aer non divideretur nec in aliquo pateretur ab aliquo, quod movetur in aere, aer non resisteret tali motui; et pari ratione corpus Christi replens locum aeris, ex quo non dividitur nec patitur a lapide, non resistit motui lapidis. Et quod lapis descenderet per locum repletum corpore Christi, patet, quia lapis nullam resistentiam extrinsecam habet, sicut iam declaratum est, sed habet resistentiam intrinsecam successioni motus sufficientem. Et sic de ista conclusione.

[24 CONCLUSIO]

A Vigesima quarta conclusio est ista:

QUOD IDEM CORPUS NUMERO CUM EADEM RESISTENTIA INTRINSECA AEQUE VELOCITER POTEST MOVERI IN LOCO PLENO SICUT IN LOCO VACUO.

Et patet ista conclusio ex immediate praecedenti, quia lapis non velocius descenderet in loco vacuo quam in loco pleno aliquo corpore sacramentaliter, ex quo tale corpus penitus nihil resistit.

B Sed contra istam conclusionem videtur, quod sit Aristoteles in 4° libro Physicorum capitulo de vacuo, ubi deducit ad istam conclusionem tamquam ad impossibile, per hoc volens probare non posse vacuum esse.

Ad istud breviter dicitur, quod Aristoteles non ponit repletionem loci sacramentalem, et ideo intelligit ibidem de medio replente locum resistenti, quod quidem medium per talem motum dividitur et partitur, quod non est ad propositum.

(To be continued)

PHILOTHEUS BOEHNER, O. F. M.

St. Bonaventure College, St. Bonaventure, N. Y.

A: 2. om. A. 3. declaratur V. 4. ibi naturaliter add. V. 5. quamvis add. E. 6. intrinsecam V; pro seq. habeat E. 7. et; tamen E. 8. intrinsecam V. 9. Et sic...om. EV. B: 1. videtur A; cfr. Aristot. l. c., cap. 8 (11); ed. Didot, t. 2., p. 294 s. 2. om. A.