The Centiloquium Attributed to Ockham (Part IV)
by Philotheus Boehner, O. F. M. in Franciscan Studies, Vol. 2, No. 1 · March–May 1942
p. 59
Christi replet illum locum; et tamen corpus Christi non est extensive in illo loco, sicut patet per declarationem vigesimae conclusionis.
[22a CONCLUSIO]
A Vigesima secunda conclusio est ista:
QUOD NON EST DARE MAXIMUM LOCUM, QUEM CORPUS CHRISTI NON POSSET ADIMPLERE.
Ista conclusio sic declaratur: Quia pari ratione, qua totum corpus Christi coexistit cuilibet parti hostiae consecratae istius quantitatis, cuius nunc est, coexisteret etiam cuilibet parti hostiae cuiuscumque quantitatis esset, et per consequens non est dare maximam hostiam, cuius cuilibet parti totum corpus Christi non posset coexistere simul, ergo non est dare maximum locum, quem corpus Christi non poterit adimplere, ergo adhuc maiorem locum corpus Christi potest adimplere.
Et si dicatur, quod ista adimpletio sive repletio localis fit per accidentia, quae sunt ibi sine subiecto — Contra: Ponatur, quod Deus illa accidentia annihilet, ipso corpore Christi remanente in eodem loco sacramentaliter, sicut prius, tunc talis locus est repletus, quia nulla pars loci est sine corpore; ergo talis locus est plenus, et non per illa accidentia, sicut patet per casum.
[23a CONCLUSIO]
A Vigesima tertia conclusio est ista:
QUOD ALIQUOD CORPUS EXTENSUM POTEST MOVERI IN ALIQUO LOCO PLENO ALIO CORPORE SINE ALIQUA RESISTENTIA ILLIUS CORPORIS.
Ista conclusio declaratur sic: Ponatur quod totus locus aeris repletur per corpus Christi sacramentaliter, et quod aer annihiletur, et quod lapis incipiat descendere a sphaera ignis ad sphaeram aquae, tunc clarum est, quod lapis movebitur in isto loco repleto corpore Christi sine aliqua
21, A: 2. in cuius .../om. E; et ponit: corpus Christi est corpus, ergo etc.; declar .../om. V. et add.: et patet de se, et minor per vigesimam conclusionem iam dictam.
22, A: 1. om. A.
2. parvae add. E.
3. lectio dubia: modo (?) A.
4. esset A.
5. om. A.
6. om. A.
7. om. A.
8. ergo adhuc ...om. V; istius quantitatis .../ita potest cuilibet magnae et maximae. Ista consequentia nunc cuilibet clara est E.
9. om. A.
10. Corpus Christi A.
11. c. Chr./om. A.
12. et non/om. A.
23, A: 1. om. A.