The Centiloquium Attributed to Ockham (Part V)
by Philotheus Boebner, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 2, No. 2 · June–August 1942
p. 146
THE CENTILOQUIUM ATTRIBUTED TO OCKHAM
Part V
[25 CONCLUSIO]
A Vigesima quinta conclusio est ista:
QUOD CORPUS CHRISTI POTEST ESSE UBIQUE, SICUT DEUS EST UBIQUE.
Ista conclusio patet per 22 conclusionem, quia non est maior ratio, quod totum corpus Christi potest esse in qualibet parte alicuius parvi loci, quam quod poterit esse in qualibet parte alicuius magni loci. Unde si esset aliqua hostia replens totum mundum aeque faciliter posset totum corpus Christi coexistere cuilibet parti illius hostiae sicut nunc coexistit cuilibet parti hostiae consecratae.
[26 CONCLUSIO]
A Vigesima sexta conclusio est ista:
QUOD CORPUS CHRISTI EST IN PLURIBUS LOCIS DISCONTINUIS.
Ista conclusio statim patet, quia est in pluribus ecclesiis.
[27 CONCLUSIO]
A Vigesima septima conclusio est ista:
QUOD CORPUS CHRISTI POTEST MOVERI MOTIBUS CONTRARIIS.
Verumetiam de facto frequenter movetur motibus contrariis, sicut quando ab uno sacerdote elevatur et ab alio deprimitur.
B Sed contra istam conclusionem instatur tam auctoritate quam ratione. Auctoritate: quia videtur expresse contra Aristotelem 3 Physicorum, ubi vult, quod nihil idem secundum idem poterit moveri motibus contrariis, quia nihil idem secundum idem potest simul dealbari et denigrari, augmentari et diminui, et sic de aliis speciebus motus. Ratione sic: quia si aliquod corpus posset moveri motibus contrariis secundum idem praecise localiter, ponatur igitur in esse, scilicet quod aliquod corpus moveatur ab A termino a quo ad B terminum ad quem; tunc sic: hoc corpus quanto plus appropinquat ipsi B tanto plus distat ab A, quia quanto plus aliquod corpus appropinquat termino adquem, tanto magis secundum illud, secundum quod appropinquat termino adquem, distat a termino aquo, ergo hoc corpus, cum continue moveatur versus B, conti-
25, A: 1. sicut.../om. E.
27, A: 1. verum A; et E.
2. om. A.
B: 1. sec. i./om. A; supra 5 AV; cfr. l. c. cap. 3, 2 ss; ed. Didot, t. 2, p. 276; cfr. 5, cap. 5; p. 314.
2. secundum.../om. E.
3. E simplificat rationem et om. multa.