The Centiloquium Attributed to Ockham (Part V)

by Philotheus Boebner, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 2, No. 2 · June–August 1942

p. 147

nue plus appropinquat ipsi B, et per consequens continue plus distat ab A. Ergo non movetur versus A — quod est contra casum. Vel si moveatur versus A, continue plus et plus appropinquat ipsi A, ex quo sequitur, quod idem corpus numero secundum idem continue plus distat ab illo, cui continue plus appropinquat, quod videtur includere contradictionem.

C Ad primum istorum dicitur, quod Aristoteles tamquam artifex naturalis loquitur de motibus corporum secundum influentiam naturalem et secundum virtutem secundarum causarum sensui apparentium vel ex sensibus contemplatam. Verumtamen in istis inferioribus non videtur posse dari maximum effectum sive difficiliorem effectum non includentem contradictionem, quia non posset ab aliqua potentia finita compleri. Sed de isto in secunda parte istius tractatus poterint plura dici. Sed quantum ad praesens est pro auctoritate Aristotelis, quod in dictis suis non intendebat nisi pure naturaliter loqui, secundum quem modum praedicta conclusio non ponebatur.

D Ad aliud dicitur negando istam, quod quanto hoc corpus magis appropinquat ipsi B, tanto magis distat ab A, quia secundum istum modum loquendi possibile est aliquod corpus moveri versus B et non relinquere ipsum A, verumtam quiescere in ipso A, sicut inferius patebit.

[28 CONCLUSIO]

A Vigesima octava conclusio est ista:

QUOD IDEM CORPUS NUMERO EXTENSUM POTEST EXTENSIVE ESSE IN PLURIBUS LOCIS SIMUL.

Ista conclusio declaratur sic: Non manifestus includit contradictionem, quod idem corpus extensum sit in pluribus locis simul extensive quam quod idem corpus extensum sit in diversis locis non extensive, ergo pari ratione qua idem corpus numero extensum potest esse in pluribus locis simul non extensive, idem corpus numero potest esse in diversis locis simul extensive. Primum assumptum videtur evidens satis, quia clarum est, quod Deus posset illud corpus, quod est sub una hostia non extensive extendere sine hoc, quod idem corpus sub alia hostia sive sub aliis accidentibus hostiae in aliquo mutaretur, et pari ratione posset extendere idem corpus sub duabus hostiis sine hoc quod illud idem corpus mutaretur in loco tertiae hostiae, sive sub accidentibus tertiae hostiae. Sicut ipse potest facere, quod corpus suum in caelo localiter movetur,

27, B: 4. A.../om. E (pro A/B A).

5. om. A.

6. om. A.

C:

1. naturaliter A.

2. illarum AE.

3. consimilibus V.

4. contemplativa A; contemplativarum E; pro seq.: uniformiter V.

5. sine difficiliore A.

6. in secunda .../alibi videbitur E.

28, A: 1. Nam A; pro "pluribus" saepe diversis A.

2. mutaretur E.