The Centiloquium Attributed to Ockham (Part V)

by Philotheus Boebner, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 2, No. 2 · June–August 1942

p. 157

aeterno, et in A instanti nulla pars Christi fuit, quia non anima Christi nec corpus Christi, quia illa non fuerunt nisi diu postea, scilicet quando concipiebantur in utero Beatae Virginis. Et si cavilletur de materia Christi, quae fuit a principio mundi, tunc signetur aliquod instans imaginarium ante principium mundi et probatur conclusio sicut prius.

B Sed contra istam conclusionem instatur: Quia ex hoc sequitur, quod locus a parte integrali non valet, quia talis consequentia secundum istam conclusionem non valeret: nulla pars domus fuit, ergo domus non fuit, sicut non sequitur: nulla pars Christi fuit in A instanti, ergo Christus non fuit in A instanti.

C Ad istud breviter dicitur, quod non oportet locum a parte integrali valere respectu cuiuscumque verbi, et hoc generaliter in omni materia, sed respectu verbi praesentis temporis in consequentia existendi sive subsistendi semper valet; quia sicut optime sequitur: nulla pars Christi est, etsi Christus esset compositus ex partibus; ergo Christus non est; quia non oportet consequentiam sine tali additione in antecedente valere. Sicut non sequitur: nulla pars Spiritus Sancti est, ergo Spiritus Sanctus non est, eo quod antecedens est verum, quia Spiritus Sanctus nullas partes habet, et consequens est falsum, sicut de se patet.

(To be continued)

PHILOTHEUS BOEHNER, O. F. M.

St. Bonaventure College, St. Bonaventure, N. Y.

A: 3. principio ... /aeterno vel ab initio mundi ab aliquo instanti E. 4. imaginarie E; imaginative V. 5. vel aliquod instans ante creationem materiae primae add. E. B: 1. negative arguendo add. E. 2. Dei (corr.) et in seq. A. 3. om. A. C: 1. et hoc ... /om. E. 2. valere VE.