The Centiloquium Attributed to Ockham (Part V)

by Philotheus Boebner, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 2, No. 2 · June–August 1942

p. 156

cedentis declaratur, scilicet quod quaelibet pars essentialis istius hominis etc., quia anima istius hominis incepit esse et corpus et materia saltem secundum theologos, qui ponunt mundum incepisse; et non habet plures partes essentiales, quia natura divina, scilicet Deitas, non est pars essentialis istius hominis, sed est iste homo. Et secunda pars antecedentis, scilicet quod quaelibet pars integralis istius hominis incepit esse, declaratur; quia caput istius hominis incepit esse, quia non fuit ante conceptionem eius in utero Beatae Virginis, et manus istius hominis incepit esse, et sic de singulis eius partibus. Ergo aliquod totum fuit ab aeterno, cuius quaelibet pars incepit esse.

B Sed contra istam conclusionem instatur, quia ex ista conclusione et eius declaratione videtur sequi, quod anima et corpus sunt partes Filii Dei, et cum Filius Dei sit Deitas, sequitur ulterius, quod anima et corpus sunt partes Deitatis; ergo Deitas componitur ex anima et corpore; ergo Deitas non est indivisibilis, sed est longa, lata et profunda sicut compositum ex anima et corpore.

C Ad istud breviter dicitur concedendo saltem in aliquo sensu, quod Filius Dei est compositum ex anima et corpore, et quod Deitas est composita ex anima et corpore. Verumtamen aliquid componi ex anima et corpore potest intelligi dupliciter: vel secundum se vel secundum aliquid sibi assumptum in unitatem suppositi. Primo modo Deitas non est composita ex anima et corpore, scilicet secundum se intransece omni extrinseco remoto; sed secundo modo Deitas est composita ex anima et corpore, scilicet secundum naturam humanam in unitatem suppositi sibi assumptam. Et sic in eodem sensu conceditur, quod Deitas est divisibilis, et quod sit longa, lata et profunda, et quod habeat partes essentiales et integrales; sed non in primo sensu, scilicet secundum se omni extrinseco remoto.

[37 CONCLUSIO]

A Trigesima septima conclusio est ista:

QUOD ALIQUOD TOTUM IN ALIQUO INSTANTI FUIT IN QUO NULLA EIUS PARS FUIT.

Quae declaratur sic, et vocetur aliquod instans, quod fuit antequam Beata Virgo fuit; A, tunc sic: Aliquod totum fuit in A instanti, in quo nulla pars istius totius fuit; ergo etc. Consequentia est nota et antecedens declaratur; Quia totus Christus fuit in A instanti, quia fuit ab

36, A: 9. om. E.

10. quia non.../om. E, sed add. infra post "partibus": Patet quia ante conceptionem ipsius in utero beatae virginis non fuerunt.

B: 1. sic E.

C: 1. tamen A.

2. et quod.../om. E.

3. Primo.../quodammodo A; per se enim E.

4. om. A, et in seq.: composita...intrinsece /om. A.

37, A: 1. in quo.../om. E.

2. antec. /om. E; patet VE.